Latin
480
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 480
Unproofread scanNot analysed yet
Si sermonem purum &aureum velis, omne subaeratum removeas inecesse est, usque dum maturioris aetatis usique firmatae judicio sequiorum aetatum stripta securè tractari possunt. Praeterea labore continuo tenerum pueri ingenium nimis obrutum videtur, quod ipsi exitio fuisse crediderim. Etsi enim omnia per ludum jocumque agantur, tamen cum semper in cogitationibus imperatis detinetur animus puerilis, labefactare teneros spiritus illa assiduitas cum violenitiâ quâdam conjuncta videtur; qui ex intervallo, quo sibi relinqvuntur, majores impetus resumunt. CARX TVU Ic