# Polyhistor. Vol. 3 481

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, E ORAIUQU SCHOLASTICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/481
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/481

firmiora tamen illic ponuntur vestigia, & cum ipso judicio practico, quod cum annis accrescit, quasi solidatur doctrina.* Rara est praecocium ingeniorum fellcitas, geminique scupuli sunt, ad quos naufragium facere solent, capitales scilicet animi corporisque pestes: illa philautia; haec voluptates, Debet cupidine laudis accendi anmmus puerilis; sed oritur hinc quaedam primùm ambitio, quae extinguenda non est, nisi à cursu ipso revocare properantes velimus. Sed succedit hinc contemptus aliorum, quos infra se positos vident, & vana quaedam persuasio, quâ se plus praestare posse, quam per aetatem licet, existimant. Linguis, historiis, scientiis ad miraculum excoli multi possunt, judicio tamen practico, quod demum ab annis & usu venit, destituuntur. Hinc fit, ut sibi sapere contenti seniorum monita negligant, neque fructum ex conversatione eruditâ, qui maximus est, reportent. * Ab alterâ parte voluptatum stimuli illos follicitant, ad quas eò ingeniosiores, quò doctiores sunt, unde facile in ignaviam & socordiam prolapsi, à pristinâ illâ virtute degenerare videntur, ut à testudinibus saepe ipsae Aquilae vincantur. Qui in his vel per naturae ductum modum tenere norunt, aut prudentis magistri monita seqvuntur, illi ad maxima eluctari possunt. Verùm cum paucorum tantùm, quos aeqvus amavit Jupiter, illa fortuna sit, communi potius viâ ad studia cum aliis contendamus. Nam & in societate puerili & juvenili semina quaedam sparguntur officiorum civilium, quorum in Republicâ olim usus erit. Quis non hîc praecepta suppeditavit? Quis non novam aliquam methodum confinxit? aut potius in devia abduxit: Nam non tam multis ducibus, quam peritis & prudentibus, hic utendum est. * Quemadmodum verò, ut Respublicae perennes sint, vel prudente Legislatore formari debent, vel salutaribus legibus conservari; ità in Scholâ instituendâ optimis peritissimisque Censoribus opus est. Non sufficit, idoneos admovere juventuti Magistros, sed constitui debent, qui totius rei scholasticae curam habeant, idonei Ephori; in quibus plerumque peccatur: * Solet enim haec cura Sacri Ordinis Viris demandari, qui non omnes aeque iis sunt doctrinis exculti, ut de re scholasticâ rectè statuere possint. Etsi enim pietatis praecipua quidem ratio habenda est, tamen & linguae, & artes, quae in Scholis tractari debent, non minori curâ excolendae sunt. s De Censurâ ingeniorum nihil dicam: vix enim à nostri seculi moribus impetrari illa potest: quanquam multae sunt virorum gravissimorum de hoc defectu querelae, multorum desideriis illud quaeratur. Videatur Calxtus Oratione de recta juventutis institutione & Praeceptorum officio Mechovius Hermath. tract. 1. cap. 3. n. 13. Legi quoque ea de re potest Jeremias Höltalin, Holsa3 νὶ οὐ τὲ κὰ ροῖρ ι Holsatus, (b) doctissimus ille Apollonii Commentator, in eleganti disfertatione, cui titulus, Hexaëtia Scholica, Dörtmiindae An(2 5. impressâ, ubi cuiram hanc Republicâ dignam esse ostendit, & emendationem Scholarum seriò optat.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
