# Polyhistor. Vol. 3 483

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, E ORAIUQU SCHOLASTICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/483
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/483

eâdem ferè methodo procedendo, ut in linguâ Latinâ; Cui fini etiam locutiones Graecas eodem quoque ordine, secundum tuia causarum genera, ut in linguâ Latinâ, collegit, aliumque libellum de re poëtica Graecorum, ad exercitationes poëticas in Graecâ linguâ instituendas edidit. Anno 16. Hebraeae linguae rudimenta superioribus addit, & demum L7& 18. anno per Dialectices, Rhetorices, Physices, Chronologiae, Ethices, Geographiae compendia circumducit, atque ita ad Academias illum suum discipulum ablegat.* Quâ in methodo tempora. quae studio 13 Grammatico impenduntur, nimis protrahuntur, antequam ad lectionem autorum admittatur puer: nam ex usu & lectione suppleri defectus Gràmmatices majori cum fructu possunt. Deinde in exercitationibus Rhetoricis parcior est, quam velim: cui plus ego temporis impendendum existimaverim. Jeremias Holtilin, cujus suprà mentio facta est, curriculum paululum angustius discipulo suo definivit, sex scilicet annos, à septimo aetatis anno isque ad decimum tertium, unde & Hexaëtia Scholica inscripsit. Ac quoniam tota informatio tribus actibus continetur, quorum primo via ad Grammaticam munitur; secundo ipsa Grammatica cum orationis illius autoribus traditur; tertio lus Graeci sermonis, nos non Dialecticae & Bhetorices studium adjungitur; idcircò de his ipsis ordine agit, praemittens tres quasi canones generales; quorum primus est in tradendis artibus progressum esse instituendum, à faciuoribus & notioribus, ita ut semper priora posteripribus facem praeferant: Secundiis est, Plus diligentiae & temporis conferendum ad finem, quam an ea, quae ad finem: Tertius, cum finis sit mentura eorum, quae ad finem, quicquid ad eum non pertinet, omittendum esse. Posterius verò cum priore comparatum semper finis rationem induere, atque ita non iolùm artes totas alias aliis esse ὑπηρετικας, ut tradidit Arissoteles, sed artium etiam partes alias aliis infervire, & prounde alias quodammodo μπηρετεῖν. tlias ἄρλυτε κτουκας esse. Plimum ergo hic diligentiam in syllabis rectè coli gendis impendi, ac simul ad pingendas literas pueros manudiici vult: Calligraphiam enim vehementer laudat. Grammaticam succinctam & semita?

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
