Latin
E ORAIUQU SCHOLASTICO
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 484.5
Unproofread scanNot analysed yet
Quae de Dialecticis porro apud illum habentur, Rami Scholam sapiunt, cujus ille partibus addictior fuit. In Rhetoricis variationem per figuras &Aphthomana progymnasmata commendat; atque ita discipulum suum anno decimo tertio ad ἐγκόκλοπαιδείαν totam aliasque scientias ablegat. publicis non tam breve spaVerùm praestat, ut jam ante dixi, in Scholis tium praestituere, quo pertingere omnes scopum sibi praesixum possint: Nam Höltzlini confilium privatae, quam publicae informationi, aptius videtur *in tota hâc Scholarum Oeconomia adornandâ miram industriam, ut jam suprà diximus, Jobannes Sturmius ostendit, cujus consiliis pleraeque per Germaniam Scholae institutae. Scripsit is primo librum de Ludo literario rectè apenendo, quo generatim de re scholasticâ egit, &in certos ordines labores scholasticos distinguit. Incipit à postremo ordine, qui ipsi nonus est.