# Polyhistor. Vol. 3 492

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, E ORAIUQU SCHOLASTICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/492
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/492

Non deerant, qui vix annum quintum agerent, non sacerdotes, non servi etiam Aethiopes, & quidem natu grandes. Quin & parentes unà ludum frequentabant cum filiis, nec minus praeceptori moren gerebant, quam obedientes discipuli. Cumque solus versarer in tam disparibus ingeniis, & apud rudes ne verbulum quidem sonarem nisi Latinum, sic sensim assiduo usu processit negotium, ut intra paucos menses, & loquentem satis omnes intelligerent, & minimi etiam utcunque Latine balbutirent, cum vix nossent Alphabetum. Neque enim tenellam aetatem eo trahebam, quod aliquid haberet molestia, nec per antiphasin interpretabar ludum, sed revera ludebam in Scholis. Erant mihi servuli tres; quos suprà nominavi, non sanè periti Grammaticae, verum domestica consuetudine tantum consecuti, ut me perciperent, quicquid dicerem, & contra Latinè responderent, licet identidem peccantes in Priscianum. Hos in ludum productos diaelogos agere jussi, spectantibus discipulis, & cum eis multis de rebus fermonem miscebam, attentissimo auditorio, adeò miraculi loco fuit, quod Aethiopes loquerentur latinè. Heus Dento, inquam, salta: mox unum atque aelterum edebat saltum, ridentibus spectatoribus. Tu Nigrine, repe nobis per pavimentum: fine mora quadrupedem agebat, magis etiam in cachinnos solutis, quotquot aderant. Carbo jussus currere cursum statim expediebat. Sic & alia multa non tam voce docebam, quam gestu, ut per jocum vocabula puerorum animos subirent; Minimaeque cura fuit, ut initio canones objicerem Grammaticos, rem non satis amaeuam: Sed omnem adhibebam artem, ut quemadmodum mercatores in variis regionibus usu perdiscunt idiomata, sic in tantae frequentia omnibus in locis streperent voces Latinae. Quin & illud piaculum erat, primudiebus quippiam scribere, sed oculis in praeceptorem intentis, aures assvescebant audiendis vocibus. Et si quando sese offerret vel sententia, vel adagium pauculis verbis comprehensum, per discipulos in orbem ibat, & tota Scholâ jactabatur, velut, Manus manum fricat, me interim rem gestu declarante. Nam & hoc decretum erat, non solenni pompâ docere, & aliquid meditatum afferre; sed, quicquid obiter ac primum occurrebat, de eo fabulabar. Si quem conspicerem insigni naso, ridendo & contrectando naso fungebar docentis officio, & obiter mungebat Dento nares. Inde jussi adferre candelam, &, tu Nigrine, inguam, munge candelam: quam si imprudens extingueret, irato vultu objurgantis speciem prabebam, & simul videbant, quid esset candelam accendere, quid extinguere: hinc labimur ad sevum, & caendelas sevaceas, inde ad cereum, ceram, ellychnium, & caetera quae oculis arbitrari poterant, ut utar verbo Gelliano. Dum sic nugamur, & quamvis sermocinandi ansam temerè raperemus, saepenumero sine omni tadio tres hora nobis imprudentibus abibant, cum summa puerorum voluptate. Quibus rebus factum est, ut à parentibus pueri contineri non possent, quin sumuro diluculo pergerent ad Scholas, velut gestientes audire praeceptorem: adeo ut horam quandoque unam anteverterent, & noctu nihil aliud somniarent, quam comaedias nostras scholasticas. Postquam sermo Latinus familiarior factus, tandem instillavit Grammaticam, nominumque declinationes majusculis characteribus in parietibus suspendit; è quibus, quinossent scribere, describerent, diligenter cavens, ne cuiquam codex typis excusus esset, ut eò accuratiùs memoriae imprimerent.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
