Latin
E ORAIUQU SCHOLASTICO
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 493
Unproofread scanNot analysed yet
*Deficit hîc quidem 36 Epistola, &editor Clusius notat, morte praeventum non absolvisse: verùm tota illa praxis Grammatica prolixè satis recensetur eodem libro secundo, Epistolâ prolixâ ad Joannem Vaseum scripta pag. 187. Edit. Hanovianae. Declinationes &conjugationes docet, antequam vel terminationes nominum &verborum, vel casus &tempora nominat; quae postea eò firmius inhaerent. Nihil de passivis &deponentibus agit, nisi omnibus activis conjugationibus absolutis. Procedunt haec omnia per dialogos, quibus quotidiana Grammaticis miscentur. Sententiis potius ex bonis autoribus, quam aliis exemplis, illustrari vult: quod consilium feliciter executus est in Grammaticâ suâ Latinâ Cl. Btitnerus. Verùm ea plenius ex ipsâ illâ epistolâ haurientur, quae profectô lectu digna est; ac vidi in catalogis vel hanc Clenardi Epistolam, vel aliam de hoc argumento dissertationem seorsim editam. *Certum 37 est, esse quandam in illa re ἐμπειρίαι, &quandam etiam in ipsâ praxi grammaticae informationis prudentiam, ad quam non omnes apti sunt. Quare non spernendi sunt Autores, qui in his minutiis laborarunt; quales quidem