# Polyhistor. Vol. 3 493

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, E ORAIUQU SCHOLASTICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/493
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/493

* Deficit hîc quidem 36 Epistola, & editor Clusius notat, morte praeventum non absolvisse: verùm tota illa praxis Grammatica prolixè satis recensetur eodem libro secundo, Epistolâ prolixâ ad Joannem Vaseum scripta pag. 187. Edit. Hanovianae. Declinationes & conjugationes docet, antequam vel terminationes nominum & verborum, vel casus & tempora nominat; quae postea eò firmius inhaerent. Nihil de passivis & deponentibus agit, nisi omnibus activis conjugationibus absolutis. Procedunt haec omnia per dialogos, quibus quotidiana Grammaticis miscentur. Sententiis potius ex bonis autoribus, quam aliis exemplis, illustrari vult: quod consilium feliciter executus est in Grammaticâ suâ Latinâ Cl. Btitnerus. Verùm ea plenius ex ipsâ illâ epistolâ haurientur, quae profectô lectu digna est; ac vidi in catalogis vel hanc Clenardi Epistolam, vel aliam de hoc argumento dissertationem seorsim editam. * Certum 37 est, esse quandam in illa re ἐμπειρίαι, & quandam etiam in ipsâ praxi grammaticae informationis prudentiam, ad quam non omnes apti sunt. Quare non spernendi sunt Autores, qui in his minutiis laborarunt; quales quidem

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
