# Polyhistor. Vol. 3 494

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 494. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/494
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/494

Wendelinus in memoriâ Rudolphi filii, neque ejus causae nullae sint; tamen à boni autoris verbis benè ordnatis solidiora ejus rei ponuntur fundamenta. Ex ipsis tamen vocabulis & phrasibus feliciùs ego rem illam, quàm è clavibus & januis confici posse, Wendelino libens concesserim. Neque malè judicat Vendelinus, cum ait: Vocabulorum sylvam citius ego totam memoriae & ingenii mediocris adolescentulo me impressurum puto singulari quodam puerili, & penè ridiculo, memoriae adminiculo (quod velim prodidisset) quam clavis integrae partem mediam assiduo soloque interpretationis labore. Ausim deposito pignore cum quovis contendere, & hoc addo, vocabulorum notitiam è Lexico paratam longè certiorem & expe42 ditiorem fore alterâ, quam assidua clavis dederit interpretatio. * Et nihil sanè Beccheriana Praxis Anni secundi & tertii in opere isto tironem juvabit, conjuncturum isto suo artificio nomina & verba, quae Latinae linguae indoli refragantur; quod è solâ & assiduâ autorum antiquorum lectione & imitatione demum observandum est; ne quid de numero & concinno positu dicam, qui aliunde, quàm ex iisdem fontibus, disci non potest. Amplius studiis Scholasticis spatium indulsit Vir, dum viveret, harum rerum peritissimus optimusque Mercuriorum sculptor, Mechovius. Nani in doctissimâ suâ Hermathenâ tractat. 3. cap. 2. 3. 4. 5. hoc argumentum copiosissimè tractavit, ut nil quicquam addi posse videatur. Primos ille septem annos Antescholanis concedit, qui intra contubernium parentum educati nondum ad publicas scholas accedunt; Scholasticis totos 14 annos, ut itaque ante annum 21. è Scholis non exeant, suae sententiae suffragantem laudans Sturmium, qui tamen anno 15 scholastica studia absolvit, & altero loco 44 sub illo annorum numero Academica fortè studia comprehendit. *In Antescholanorum informatione veterum mores à nostris discrepant; quibus, cum in linguis non multum laborandum, statim ad rerum cognitionem convertere se potuerunt. De his multa Quintilianus, qui ne infantiam quidem ipsam cessare à literis vult. Nostri in formandâ vocè, legendo, scribendo, primis pietatis rudimentis, vocabulis Donati, quae vocant, tirociniis tempus hoc consumunt, quibus rectè quidem Mechovius Tabulas Geographicas jungi posse existimat. Vossius historiam sacram & civilem per imagi45 nes illis quoque inculcari suadet. * In Scholasticis primum septennium in παιδείᾳ τῶν ἐγκυκλίων & ἐn ταῖς λογικαῖς τέχναις, alterum in humanitatis, Dialecticae studio ac initiis Philosophiae transigi vult. Hîc primùm de Grammaticae informationis ratione tenendâ, de exercitiis Grammaticis, de Graecae linquae rudimentis, Musicâ, Geographiâ, Poëticâ, Historiâ universali, Chronologiâ, quantum satis est, posterioribus annis discenda praecipit.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
