Latin
495
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 495
Unproofread scanNot analysed yet
In altero septennio Grammaticae elegantioris cultum, Terentii &Epistolarum Ciceronis lectionem, exercitia tam Latina quàm Graeca ex autoribus optimis Latinis &Graecis, Poëtarum non lectionem solum, sed &imitationem accuratiorem, per varias metaphrases aliaque exercitia, Eloquentiae themata ad orationum Ciceronis ductum adornanda, Historiae plenioris studium, Mathematicarum disciplinarum elementa, denique Dialecticam compendiariam commendat; atque sic è Iudo suo emancipatum Academiaetradit. *Quàm benè cum Repu-46 blicâ ageretur, si lentis illis modestisque gradibus primùm ad Academias, &ab illis ad cathedras, tribunalia &subsellia procederemus. Sed volatica hodie omnia sunt &superficiaria, cum plurima pars juvenum solam ostentare speciem, quam solidam praestare eruditionem, malit; Quò sit, ut propediem barbaries omnia occupet, &ubique improbitas &ignorantia triumphet. Si quis in his rebus paululum curiosior est, is caeteros, qui super hoc ar47 gumento scripti sunt, libros adeat, diligenterque, in quibus conveniant vel discrepent, notet. Sua enim cuique inventa &cogitata sunt; quae inter se comparata, utilitatem non exiguam afferent. Legi possunt, quae aliquot tomis cum Sturmianis illis junctim prodierunt, aliique seorsim editi, de quibus jam suprà plura diximus. Hic de studiorum non solùm, sed &morum regimine, de legibus scholasticae societatis, pluribusque aliis explicatè agitur, quae ab instituto nostro sunt aliena. Eorum quasi compendium Mechovius in libro suprà laudato exhibet. *Nos summa quaedam hujus tractationis capiti velut in compendio sub finem proponemus, quae in scholasticâ informatione commodiùs instituendâ attendi merentur. 1. Compendia lectionis &scriptionis uno labore conjungenda, ut utilia, cum legimus, simul scribamus. 2. Grammaticae rudimenta brevissimè proponenda. Ea Emund. Richerius in Obstetric. Animorum e. §. n. 8. sex mensium spatio à pueris percipi posse affirmat, qui &Grammaticam Obstetriceam scripsit, cujus tantùm titulum in Catalogis hactenus legi, ipsam verò non vidi. Grammaticae Philosophicae, (quicquid Scioppius magno hiatu de illis promittat) à Scholis omnino proscribendae. 3. Latinae linguae Graeca statim in primordiis jungenda, quod facili negotio fieri potest, &in hunc finem unam pro utrâque linguâ Grammaticam Cl. Dn. Butnerus scripturus est. 4. In tenerrimâ aetate Mathematicarum quarundam disciplinarum prima lineamenta magnâ utilitate duci possunt, ut Arithmetices, Geometriae, Picturae, Geographiae. 5. Absit ab omni proposito praecipitantia. Quae hîc peccantur, ea multo temporis dispendio postea luuntur. Multi citius ad scopum pervenissent, si tardiùs incedere voluissent. 6. Quamprimum orationis solutae exiguam facultatem habuerit puer, poëtas legat, carmina memoriae mandet: Magnum hoc ad ingenii exaltationem, ad concinnitatem in sermone omni soluto adjumentum est. 7. Sententiae partim periodicae, partim breves &aolitae, secundum virtutum capita memoriae mandentur, uti &dicta praecipua biblica secundum locorum ordinem. 8. Omnia nova meritò debent esse suspecta: varietas confusionem, simplicitas constantiam studiorum parit. 9. Qui sublimes scientias pueris proponunt, ante solidam linguarum cognitionem, cum ratione ipsâ insaniunt, illosque insanire docent. Qui in Scholis incipiunt fieri magistri, in Academiis denuò fiunt pueri, &postea ad omnes res inepti.