Latin
DE CURRICULO. ACADEMICO
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 497
Unproofread scanNot analysed yet
Hîc enim prima &ingenii &judicii ipsi experimenta capienda; quibus ubi succubuerit, &fortuna &salus ejus periclitabitur. *Non desunt, qui integris libris malos, qui in Academiis vigent, juvenum mores acerbiùs insectantur. *Horum ego censuram equidem non reprehendo: sunt enim eorum querelae verissimae, "idianâ experientiâ confirmantur. Verùm meminerint tamen illi, non generari in Academiâ pravos mores, sed propagari. Si in puerorum rectâ educatione domi officium facerent Parentes, in Republicâ Magistratus, in Scholis Magistri; non esset fortè, quare Academias accusaremus. *Nunc verò, cum è primâ officinâ, tùm quà eruditionem tum quâ mores, mala lineamenta ducta sunt, an sperari potest, ut ex alterâ illâ officinâ novi &rectiùs formati Mercurii prodeant? praesertim cum libertas, quam durioribus coërcere legibus non licet nec expedit, plenius aliquod bonae mentis arbitrium requirat. Valet hîc, si usquam, illud Lucretii: ---in fabricâ si falsa est regula prima, Normaque si fallax rectis regionibus exit, Et libella aliquâ si ex parte claudicat hilum: Omnia mendosè fieri, atque obstipa necessum est, Prava, cubantia, prona, supina atque absona tecta, Jam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque Prodita judiciis fallacibus omnia primis.