# Polyhistor. Vol. 3 497

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE CURRICULO. ACADEMICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/497
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/497

Hîc enim prima & ingenii & judicii ipsi experimenta capienda; quibus ubi succubuerit, & fortuna & salus ejus periclitabitur.* Non desunt, qui integris libris malos, qui in Academiis vigent, juvenum mores acerbiùs insectantur. * Horum ego censuram equidem non reprehendo: sunt enim eorum querelae verissimae, & quotidianâ experientiâ confirmantur. Verùm meminerint tamen illi, non generari in Academiâ pravos mores, sed propagari. Si in puerorum rectâ educatione domi officium facerent Parentes, in Republicâ Magistratus, in Scholis Magistri; non esset fortè, quare Academias accusaremus. * Nunc verò, cum è primâ officinâ, tùm quà eruditionem tum quâ mores, mala lineamenta ducta sunt, an sperari potest, ut ex alterâ illâ officinâ novi & rectiùs formati Mercurii prodeant? praesertim cum libertas, quam durioribus coërcere legibus non licet nec expedit, plenius aliquod bonae mentis arbitrium requirat. Valet hîc, si usquam, illud Lucretii: - - - in fabricâ si falsa est regula prima, Normaque si fallax rectis regionibus exit, Et libella aliquâ si ex parte claudicat hilum: Omnia mendosè fieri, atque obstipa necessum est, Prava, cubantia, prona, supina atque absona tecta, Jam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque Prodita judiciis fallacibus omnia primis.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
