# Polyhistor. Vol. 3 5-5

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/5-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/5-5

Proposuit seriem Regum Persicorum & Aegyptiorum; cujus magnum in Historiâ usum esse ait. Voluit his subnectere Livii Historiam, quem in finem illi ostendit Chartam Urbis Romae à Pyrrho Ligorio delineatam; sed autorem hunc difficiliorem pro pueris deprehendit: Periodos enim habere longiores, quam ut duabus absolvi respirationibus possint; quarum se non exiguum numerum notasse ait, & gigantes prae caeteris periodis nominat. Quare post absolutum tentium primae decadis librum, hoc autore relicto, ad hiada Homeri se recepit, quam puer expeditissimè sine ullâ remorâ intelligere potuit. In totâ hâc informandi ratione facetias & ridicula quaedam inspersit, quod optimum ille deprehendit, pro taedio evitando, animo alacri conservando, & memoriâ firmandâ. Verùm, cum in eo esset, ut Iliada repeteret, & quatuor ultimos Aeneidos libros, qui faciliores visi sunt, absolveret, immaturo obitu circa finem 51 anni 14. patri ereptus elegantissimus puer fuit; * cujus jacturam filia, quam reliquit T. Faber, doctissima, commentariis in bonos autores editis celebris, supplevit. Pater verò hoc filio affectus sui & praeclárae indolis monumentum 52 extare voluit, quod exemplo etiam aliis esse possit. * Ac sanè memorabile est; puerum 14. annorum bis absolvisse Iliada, Aeneida Virgilii. Terentium, Metamorphoses Ovidii, Salustium, primam Comoediam Plauti, primam & secundam Aristophanis, tres primos libros Livii, praeter Eutropium, Aurelium Victorem, Justinum, Fabulas Aesopi, quinque libros Novi Testamenti. Quid non his fundamentis superstrui potuisset usque ad annum aetatis vigesimum? Quare miseram bonae juventutis sortem deplorat Faber, quae ineptorum magistrorum culpâ plerumque perditur, bestias potius quam homines disciplinâ suâ efficientium. Primum Magistrum requirit doctum; neque id tantùm, sed & qui paterno affectu amet discipulum, omniaque accuratè exigat, procul ab omni fastu, toedio, iracundiâ, quae omnia corrumpunt, remotus, non plagosus, non molestus, sed patientissimus, & humanitate pueros & quasi quibusdam deliciis in officio retinens. Mihi ab hoc loco non alienum visum est, si insigne hoc specimen, quod feliciter in rem ipsam deductum est fusius hic exponerem: nam qui consi? lia scholastica aliàs suppeditant, magno se offerunt numero. Sed intra ideam 53 plerique subsistunt. Hîc vivo exemplo plus docetur.* Non miror praestare hoc in puero decenni Patrem potuisse, & credo sane, vel citius hoc fieri potuisse. Benè successit illa informatio, quia Pater fuit, qui feriò atque ex animo omnia egit, qui ipsum urgere continuis exhortationibus potuit, qualem operam à conductis magistris nunquam exspectes. Unus fuit, atque in ura num omnem suam industriam convertit. In Methodo nihil magnoperem desidero, nisi quod omnem ab hac aetate praxin in componendo sermone cessare voluit, cujus leve exercitium, & velut προγύανααμα, tam in prosâ quam in ligata, instituendum arbitror. Pro dectione primâ vulgata versionis Latinae Biblicae ego elegissem minuta quaedam colloquia, qualta à multis scripta habemus: Est enim Vulgatae dictio quodammodo à genioemendatae latinitatis alienior.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
