Latin
50
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 50
Unproofread scanNot analysed yet
)observarunt) ea commendatur Oratoris Prudentia, qua id solum, quod in Oratione ἐνεργητικὸν est, exprimit, caetera vero, quae vel circa inventionem, vel circa Elocutionem, περίσργα sunt, aut superstua, ab Argumento, Personis, Loco, Tempore, Re, aliena, aut quovis modo inepta, omittit, aut indicta esse cupit. Hujus, praeter Gottl. Frid. Seligmannum, Theologum Lipsiensem (21.) ,Vinc. etiam Placcius noster honorificam fecit mentionem, &Doctissimam publice, nec immerito, vocavit (22.) . Recudi etiam Noster, eodem An. 1684. ,Kilonii in 4to, cum sua ad Pet. Axenium, ICtum &Advocatum Slesvicensem, Virum Doctissimum, sibique amicissimum, Praefatione, curavit Joh. Laurembergii, Rostochiensis, Mathematum in Academia Daniae Sorana Professoris, tum ob Eruditionem in reliquis Polymathiae Elegantioris Partibus eximiam, tum Venam etiam Poeticam admirabilem, in Orbe Literato Celeberrimi (23.) ,Satyram Elegantissimam, qua Rerum Bonarum Abusus, &Vitia quaedam Seculi, perstringuntur, A. 1636. ab ipso editam, una cum ejusdem Querimonia Daphnorini (i. e. Laurembergu) de suo &Academiae Soranae statu. Utrumque hoc Poëmation in Appendice etiam Adoptiva Operum Nostri Poeticorum, Lubecae An. 1697. Junctim impressorum, locum postea invenit. LXXII. Anno sequenti 1685. in lucem ab eo itidem denuo sunt protractae: Nicasii Baxii, Monachi Augustiniani, Medulla Eloquentiae &Figurae aliquot Rhetoricae, ex M. T. Cicerone concinnatae; Quibus Ipsius praemissa est Praefatio, qua de omni in Eloquentia excerpendi ratione agitur. Kilonii 1685. in&vo. Quem Libellum quatuor octernionum exiguum uti in Juventutis se usum recudi curasse, in Titulo profitetur, ita eidem etiam L. 3. Polybist. Lit. ,c. 7. ,p. 47. ,de nota meliore commendavit. LXXIII. An. 1686. Lubecae in 8vo prodiit Otiorum Divinorum, seu Carminum Sacrorum Liber, Programmata complectens Poetica, seu ἔμμετρα, Festis Iv. Anni Solennioribus, publico nomine, in Adademia Kiloniensi proposita, integer postea ibidem A. 1697. in Operum Poeticorum omnium Syntagmate, Libro I. Charitum, p. 2–40. ,recu(20.) in Actis Erud. ,M. Jul. A. 1699. ,p. 290. (21.) in Idea Studiosi πολυμαθεσέρου, Rostochii A. 1685. edita, §. 15. (22.) in Excerptis Binis Rhetoricarum Accessionum p. 175. (23.) V. de illo Hypomnemata nostra ad Alb. Bartholini Lib. de Seriptoribus Danis, p. 279 recusus. Quatuor Programmata priora, Festo τῆς χρισογοιίας dicata Joach. Fellerus, Th. Lic. &Poeseos in Acad. Lipsiensi Professor, seorsim An. 1689. Lipsiae, teste Continuatore Vitae Mornosianae Anonymo, edidit, &Praelectionibus publicis illustravit. LXXIV. A. 1687.