# Polyhistor. Vol. 3 50-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE BIBLIOTHECARIIS ET NOTITIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/50-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/50-2

19 Non desunt, qui mirabilem in illo ingenii vim per omnia diffusam agnoscant; nam Florimundus Remondus lib. 2. de Origine haeresium c. 15. Virum maximum omnium vocat, quos seculum nostrum produxit; multa quoque in ejus laudes adducit Joann. Steph. Menochius in libro Italicâ linguâ scripto, cui titu20 lus Trattenimenti eruditi part. 3. c. 91. * Refert, & in Peirescii, magni illius librorum venatoris, vitâ Gassendus: Illi ab Aegidio Lochiensi è Capuccinorum familiâ ex Aegypto redeunte narratum fuisse de Mazapha Einock seu Prophetiâ Enochi, idiomate Aethiopico scriptâ, declarante ea quae ad finem usque seculi eventura sunt, in Bibliothecâ quâdam Orientis latitante. Ideoque Peirescium accensum ejus parandi studio, ut nullis parcens sumtibus ipsum sui faceret juris. Ejusdem libri exemplum fortè fuisse quis credat, quo usus 21 est, sed alio interpretante, Postellus.*. Quamquam Ludolphus, Vir celeberrimus in Historiâ suâ Aethiopicâ lib. 3. c. 5. omnem illius libri fidem funditùs evertit. Namque è Bibliothecâ Cardinalis Mazarini, in quam ille è Peirescianâ Bibliothecâ translatus, ejus libri exordium, medium & finem per amicum exscribi curavit, quae nihil de Enocho, neque praedictionibus futurorum, sed quendam Abba Bahaila-Michaëlem autorem habuerunt, de mysteriis Coeli & terrae & de SS. Trinitate disserentem. Gregorium Habessinum, cujus fidem in relationibus suis secutus est Ludolphus, Precationem Magicam vocasse ait, ac planè negasse in Aethiopiâ receptum; Tantâ vecordiâ, inquit Ludolphus, scriptus est, ut sacratissima Virgini Maria Ormtiones ad filium suum θεάνθρωπον affingantur monstrificis nominibus plenae quibus plus quàm divinae Virtutes adscribuntur. Quare à Judaeis confictum existimat. Vellem tamen, quicunque demum sit, a Viro clarissimo in lucem protractum, ad quem forte respexerunt, qui physicum ab Enocho librum scriptum crediderunt: Physicum enim de mysteriis Coeli & terrae argumentum videtur.* Mireris sanè, quâ fronte, quâ fide Boulduccus Capuccinus lib. I. de statu Ecclesia ante-Mosaica c. 14. pronunciare ausit: Noa scripta Enochi diligenter conservabat, ac illa reposuit in arcâ diluvii non minore sollicitudine, quàm Patris Adami & quorundam aliorum ossa, ut qui ejus, quem Deus rapuerat, ossa, quae servarentur, habere non possit, scripta tanquam sacratissimum pignus ac depositum sibi & postoritati custodiret, quorum lectione vel solo intuitu ad tanti autoris merita divina jugiter conspectui praesentanda moveretur, quibus justè irati Numinis in mortales misericordiam facilius impetraret. Sed relinquamus sua cuique commenta. * Post diluvium Pentateucho nihil antiquius esse plerorumque est sententia, quanquam de Abrahami quodam libro, qui Liber Creationis inscribatur, & fundamenta Cabalae obscurè doceat, Judaei multa tradunt. Unde de Abrahami in Aegypto & Indiâ Scholis, ex quibus Bramines quasi Abramines dicti, multa Postellus, qui nescio Cap. VI. de Bibliothecariis & notitiâ Bibliothecariâ parandâ. nescio quâ fide cap. 15. lib. cit. pronunciat: Apud Indos latent infiniti historiarum & librorum antediluvianorum thesauri, quos nos expectare unà cum Enochianis opus est, antequam claritatem absolutam rerum Mosaicarum cernamus.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
