Latin
DE PAEDAGOGIA REGIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 504
Unproofread scanNot analysed yet
Inepti sunt &stolidi, qui infra Principis dignitatem esse existimant, linguis &disciplinis applicare animum: li enim non Principes se formare meminerunt. Si qui sunt in Republicâ cives caeteris &doctiores &moratiores, ut esse sanè debent; nam incondita turba regitur à prudentioribus; omnium &prudentissimum, &si fieri potest, doctissimum esse Principem, qui caeteris etiam doctioribus &melioribus imperet, necesse est: si non in minutissimis doctrinarum partibus, saltem in eo, quod ad ἡγεμονικὸν propiùs pertinet. Graviter in illorum opinionem invehitur, qui à Principibus abesse omnem doctrinam volunt, Caselius in eâ epistolâ, quam Cyri paediae Xenophontis subjunxit. Magnus est eorum numerus, qui de Principe instituendo scripserunt, tam inter veteres, quam inter recentiores, quorum plerique mutuò se exscribunt. Xenophontis Cyri paedia nemini ignota est, &Plutarchi libelli de eo argumento. E recentioribus multi sunt, qui dum de institutione principum agerent, omnia penè Philosophiae moralis &civilis praecepta in eo argumento exhauserunt. Conradi Heresbachii extat liber de educandis erudiendisque principum liberis, Francof. ad Moen. 1592, editus; quem Joannes Sturmius in libello de Educatione principis ad Illustrissimum Principem Gulielmum, Ducem Juliacensem scripto, à pietate, prudentiâ, doctrinâ commendat. Erat verò illi Principi à Consiliis Heresbachius. Marci Antonii de Principum doctrina extant libri novem, sub forma dialogi scripti, Francofurti recensente Zacharia Palthemio Ann. 1603. editi. Erasmi quoque Roterodami eâ de re extat epistola: Caselii etiam Oratio Xenophontis Cyri paediae à se editae addita. Sunt porrò Hier. Cagnoli liber de rectâ Principis Institutione, Colon. 1577. in octavo editus: Farnesii Diphtbera Jovis, seu de antiquâ principis gloriâ &institutione libri tres, Mediolani An. 1607. in 4. editi: Heroaldus de Institutione Principis, Paris. Ann. 1617. Marnixii de eodem argumento libellus: Leonis Bacovii Delphinus seu de primâ Principis institutione, Paris. 1671. in 4to editi. Est &Regum Principumque Institutio ab incerto autore Gentis Sueticae, ante secula non nulla Svetico sermone conscripta, quam ex mandato Illustrissimi Regii Cancellarii Comitis Magni Gabrielis de la Gardie in sermonem Latinum convertit, notisque accessoriis illustravit Johannes Schefferus, ediditque Holmiae Svecorum Ann. 1669. in folio. Plerique tamen &penè omnes ad mores potius hîc, quam ad doctrinam, respiciunt, de quâ nos hoc loco potiùs sumus solliciti. Negari id quidem nequit, esse in principum disciplinâ prae caeteris omnibus mores &officia consideranda, &judicium practicum omni curâ excolendum: Hoc enim illi, qui imperio praeest, praecipuè exercendum est. Debet tamen &intellectus perfici bonis literis, quarum usus &existimatio in Republicam à Principis judicio practico dependere debet. *Earum cognitio praecedere in aetate Principis puerili debet, ut semper fieri aeqvum est.