# Polyhistor. Vol. 3 506

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE PAEDAGOGIA REGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/506
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/506

quod de collegiis, in quibus domestici omnes non aliâ linguâ quam Latina uterentur, & ego alibi, & alii ante me monuere, id à nemine citius, quam à nobilibus (quanto magis à Principibus?) dari posset effectui: quippe qui facillimè omnium sumptum eum facere ac sustinere queant. Et miror de tali instituto in locis ad rem eam oportunis non cogitari diligentius, neque inter tot viros magnificas, & ad pia alioquin opera propensos, reperiri aliquos, qui tale velut Latium extra Italiam fundare, si non pro vulgo, saltem pro nobilibus pueris, aggrediantur. Disseruimus eâ de re suprâ cap. 9. è mente Gallici autoris prolixiùs. Nunc verò ubi illa desunt subsidia, vulgari viâ etiam principibus incedendum est: Quâ vix tamen tantum proficient, ut vel loqui vel scribere expeditè Latinam linguam possint. Neque ego id valde requiram, cum & temporis multum hic impendendum sit, & Principi sufficere possit, si linguam accuratè intelligat, quod multâ autorum lectione impetrari facilè potest. Nam styli exercitio, ut quis emendatè scribat, triplo majus tempus impendi debet, quam si solâ linguae intelligentiâ quis contentus esse velit. Fortassis & hîc audiendos quis existimet, qui linguam & scientiam simul disci volunt, quo sibi invento plaudere prae aliis Comenius visus est: Compendia enim, si usquam, in principibus sectari volent, non per multas ambages circumducendis. Verûm Comeniana illa methodus non praestat, quae illa magno hiatu promittit. Mallem ego in nudis nominibus & verbis, secundum ordinem rerum dispositis quamcunque διατύπωσιν, qualem Beccherus instituit, quàm istam Comenianam farraginem: etsi illo consilio parum in tenerâ illâ aetate proficeretur.* Nugantur, qui per chartularum lusum vel bella grammaticalia regularum Syntacticarum usum efformari posse credunt, nam laborem potius duplicant, animosque novis imaginibus onerant. Non alia, quàm per usum, lectionem & colloquia, compendia linguae etiam hîc haberi possunt. Grammaticis enim praeceptis qui macerare Principem velit, aliàs in tenerâ istâ aetate inutilibus, nae is delirus esset: Neque enim Grammaticus è Principe formandus est, quem neque privatae sortis homie nem esse necesse est, satis & absque minutiis regularum, etiam ipsâ in linguâ doctum & disertum. Linguae vulgares, Gallica, Italica, per hisum jocumque sola disci conversatione Magistrorum possunt. 13 In Autorum lectione ac interpretatione, sed eorum, qui Principi conveniunt, multum poni diligentiae debet. Procul hinc esse debent Grammaticorum & Criticorum tricae. Ne in puerili quidem aetate negligenda sunt, quae 14 viriutem prudentiamque augere possunt.* Seligendae e. g. sunt fabellae Aesopitae; Apologi civilis usus, quales multi sunt, eorumque usus in vitâ civili declarandus. Jungi possunt adagia πολιτικώτερα, Emblemata, symbola, sententiae breves & acutae, quarum omnium exempla quaedam collegit, & velut in gustum dedit, Jnachimas Pastorius in suâ Palaestra Nobilium cap. 5. 6.* Si styli 15 exercitium placuerit, moralia, civilia argumenta & historica, quibus πραυτικὸν aliquid subsit, seligenda. Si epistolas malis, fingantur occasiones scribendi super negotio aliquo morali vel civili.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
