Latin
508.5 to 508.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 508.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
&totum illud agit in sua Philosophiâ Chinensium celebratissimus Philosophus Confucius, quae nunc Regis Galliae jussu in lucem edita est. Elegantissima planè illa sunt &perpetuâ allegoriâ Physica Principia civili doctrinae hîc accommodantur, ut jam suprà quoque diximus. In Practicis habitare totus debet. Moralis philosophia potius per exempla quam subtilia praecepta inculcanda est: Nam qui illam sub castelli specie repraesentavit, inque eo munimenta singula virtutum nomine signavit, contrario vitiorum castello oppugnata, nescio quam scenicam doctrinae speciem ostendere voluit, quae mihi sanè probari non potest. Videatur de eâ Sorelbs in fetentia Ciniversali Tom. 4. cap. ultimo. In Politicis Loci Communes, qui apud historicos occurrunt illustriores, qualesque notavit Pastorius cap. 15. proponi vel ad exercitia Rhetorica, il eò usque descendere velit Princeps, vel ad lectiones possunt. Nam excerpta minutiora Principi non conveniunt. *Lectionem Poëtarum, Comicorum, Tragicorum, Satyricorum, Principi 29 quoque commendat Caselius. In his vitae omnis character ob oculos ponitur, &plenior quaedam vel Ethica vel Politica, quàm in Chrysippi &Crantoris praeceptis, continetur. Corporis exercitia, quia ad rem literariam non pertinent, mittimus. Illa non segniter Principi tractanda.