Latin
DE BIBLIOTHECARIIS ET NOTITIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 51-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et tamen in titulo libri origines suas se ex libris Noachi &Henochi eruisse venditat, quae ἀντιφητικῶς ἀντικείμενα esse nemo non videt. *In Pentateucho libri allegantur24 nonnulli illo, ut videtur, antiquiores, ut liber bellorum Domini Num. 21. v. 14. Liber pacti Exod. 24. v. 7. de quibus variae adferuntur sententiae, quas recenset Lomeierus, c. 2. Quod in sceleratae calumniae occasionem trahit infamis Atheismi propugnator Spinosa in Tractatu Theologico. Politico cap. 8. ubi pluribus argumentis contendit, Pentateuchum non esse à Moyse scriptum, sed ab alio Autore, qui laudat illic libros bellorum Domini &Librum pacti à Moyse conscriptos, quibus responderunt veritatis divinae Hyperaspistae. Videmus in sacri codicis libris multos alios passim laudari, quorum memoria nunc planè ac ipsis Judaeis periit, de quibus Lomeierus cap. 3. Neander in Praefat. Erot. Graec. linguae. *Meminit &Benjamin Tudelensis in itinerario 25 suo, Bibliothecae librorum primi &secundi templi, quam extare in ripâ Euphratis apud sepulchrum Ezechielis Prophetae ait. Fabulosum hunc Autorem omnes habent. Sed tamen Petrus della Valle in Itinerario suo hujus sepulchri meminit, quod adire, nescio quibus obstaculis impeditus, neglexit; licet de Bibliotheca nihil. *Magnifica multa de numerosissimâ X millium 26 librorum Bibliothecâ, apud Aethiopiae Imperatorem nonnullis narrantur. Sed Ludolphus in Historiâ suâ Aethiopicâ lib. 4. cap. 1. suaviter ea somnia ridet, qui familiari cum Gregorii Abyssini conversatione omnia ejus regni arcana perscrutatus est; Paucissimos illic libros nominat, è quibus 1. Gloria Regum, in quô Historia Reginae Sabae aliaeque plures leguntur. 2. Chronicon. 3. Liber Philosophiae, cujus aliquod in Aethiopiâ pretium est. 4. Scala vocabularium. Nulla verò ex illis mysteria speranda Ludolphus, ex insigni hominum in philosophiâ ac medicinâ ruditate probat, cujus aliquot ille documenta adducit. Non equidem negaverim, omnia ignota pro magnificis saepè haberi, &à multis mysteria fingi, ut mirabilia dixisse videantur: sed tamen &multa in abscondito etiam ultra hominum suspiciones latere, certum est. *De Salo. 27 monis libris alicubi eos extare fama est. Suidas in Ezechia illum librum ἰαμάτων παντὸς πάθους scripsisse perhibet. Joannes Picus Comes Mirandulanus testatur, scriptum esse à Salomone librum, cui titulus Sapientia sit, non qui nunc in manibus sit, Philonis opus, sed alterum Hierosolymitanâ sacratiore linguâ compositum, in quo ipse Salomon naturae rerum interpres omnem se illiusmodi disciplinam fateatur de Mosaicae legis penetralibus accepisse. Salomonis Herbarium Arabicâ liguâ in paucissimorum quorundam manibus esse nonnulli volunt, unde magna in arte medicâ miracula patraverint. *Quanto non desiderio multi in libros illos LXX. Esdrae de Cabalisticis secre28 tis feruntur? quos alicubi tamen extare credibile est. Multa sunt in his scriptis Judaicis mysteria rerum naturalium ac secretioris Metaphysicae recondi29ta, quae imperitis hominibus ut nugatoria videntur.