# Polyhistor. Vol. 3 513-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, SYLLOGE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/513-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/513-2

& veluti οἷος ἀχο, μηχανῆς consiliis quorundam intervei, tuisque partibus adjunxi homines prudentissimos tuique amantes: quorum solertia factum est, ut in causâ hâc superior esses. Verum nolo haec tibi in os ingerere, aut mea praedicare beneficia: ipse, qui literas tuas reddidit Agapetus, cum viderit, quae tuâ causâ egerim, omnia narrabit. Neque deerunt alii tibi amici, qui haec ad te perscribant. Illud exploratum habeas velim, me totum in tuâ potestate esse, omniaque facere, & porrò facturum, quae ad decus & fortunas tuas augendas pertinere intellexero. Quo studio, etsi plures tibi habes addictos, id tamen operam dabo, ut summum & dignitatis & gratiae inter amicos tuos tenere gradum possim. Vale. Adhortatoria, quâ aliquis ex Ordinibus Status Belgici Colii legam hortatur ad Remp. masculè defendendam, ex Ep. 3. lib. 10. cujus fusior amplificatio cap. 14. n. 20. data est. Nullae me magis recreant deliciae, quam tuae literae; quaerarius ad nos veniunt, cum mitti subinde soleant. Forsitan in luto haerent cum suis tabellariis, quo viae omnes nunc penè intercluduntur; vel naufragio terrestri perierunt, immisso omnibus campis Neptuno. Quare me vehementer tuâ causâ sollicitum opportune refollicarunt sermones, quos cùm Arnoldo ad nos revertente de te habui, & plurimos & pergratos. Praedicabamus uterque virtutes tuas, quibus nihil potest fieri praeclarius; prudentiam per omnia rerum momenta diffusam, suavitatem tuam incredibilem, quae tamen à gravissimis moribus non deflecteret, quodque omnium mihi gratissimum est, amicitiam tuam jam ab ineunte aetate tot experimentis spectatam, tot testibus confirmatam. Quibus de causis nisi tibi cuperem, bipedum essem perditissimus, ab omni bonâ mente honestatisque studio derelictus. Amor ergo meus impulit, ut ad te scriberem; & quoniam omnia summa tum opibus, tum prudentia in Rep. complecteris, animum tibi meum declarare volui, cum ipse tibi & per te Reip. benè prospectum vellem. Sic enim existimo. neque me fallet, ut arbitror, opinio, eodem abs te animo, quo abs me profecta sunt, accipi debere, neque ob summam virtutem aequitatemque tuam vel suspicari sinistram mentem possum. Vides, quid afflictae patriae tempora requirant, quae illi spes, quae res, quàm miserae sint, quem illa velut è machina Deum exspectet. Tu verò vivis publico bono, in te ora convertunt omnes, in te velut in anchora sacra confidunt; nec puto, falli illos opinione suâ, modo tu praestes, ne spe suâ dejiciantur. Nosti optime, quid hactenus in tuam virtutem injurii rumusculorum sparserint nebulones nonnulli, quasi scilicet negligentiùs salutem publicam tractaveris, parumque pensi habueAaaa ris, an staret caderetve Resp.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
