# Polyhistor. Vol. 3 513

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE EXERCITATIONIBUS IN SOLUTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/513
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/513

Non dicam de varietate numeri, periodorum, positu verborum, quae & ratione autorum, characteris & aetatum vehementer discrepant; in quâ positus tiro, quid sequi, quid fugere debeat, omnino ignorat, & inaequalem stylum, asperum, confragosum formabit. Quantum in dictione ipsâ discriminis sit, facile discerni potest, siquis inter se contulerit. Lege apud Virgilium historiam de Trojae ἀλώσει. Huic si quis Petronii, non multum aetate minoris, de eâdem historiâ jambos jungi atque in unum chaos confundi imitatione bosse existimaverit, nae illè vehementer falletur: Etsi non deerit fortè, cui Petroniana satis pulchra & minimè contemnenda videbuntur. Sed aliter judicabit, cui naris non obesa est, si legerit, quae doctissimâ illa censione suâ in iis notavit elegantis ingenii Vir Jacobus Lollius, cap. 3. Fortuitorum Criticorum. Argumenta ergo pro Thematibus Ieligi velim, non ex scientiis & Hi12 storicis, ut vult Sorellus; nisi fortè imitatiò quaedam è Ciceronis libris phisosophicis, aut è Caesaris ac Nepotis historiis instituatur sed praecipuè ex Epistolis Ciceronis similes fingendo, ita tamen, ut & Themata Historica vel potius, narratoria eis jungi velini. Discat formare Tiro periodum, qualis in narratione abhiberi, solet, & Enthymematicam, quali in epistolâ & oratione utimur: Haec enim praecipua sunt, in quibus dictio exercenda; Decurrit enim vel per narrationes oratio, ut in stylo Historico; vel per enthymemata, ut in Epistola & in elaboratâ Oratione. Habet illa narrantis dictio suos quosdam particularum nexus, membrorum locationem & proportionem, sermonem pendulum, à reliquâ oratione distinctum. Oratoria per particulas illativas, conditionales, exceptivas, adversativas semper in orbem redit, & magis se succiplenam & copiosam ostendit. Utriusque dictionis exemplar in antiquis autoribus quaerendum. Omne ergo punctum, me quidem judice, in exercitatione omni Rheto-13 rica feret IMITATIO, sive Illa puerilis sit, sive virilis & oratoria. Quicquid sapimus, quicquid discimus, quicquid agimus, omne ab imitatione est, & excellens sibi archetypum proponit. Quidni ergo in & Oratione formandâ eandem methodo ducamur?* De imitatione multa sunt Rhetorum praecepta, 14 sed nondum idoneis exemplis omnia exhausta. E veteribus Dion: Halicarnassaeus praeclara de imitatione Historicâ scripsit, pollicitus etiam quaedam de Oratoriâ & Demosthenicâ, quae per injuriam temporis interciderunt. Sed inter recentiores nemò est Johanni Sturmio peritissimo Rhetori praeferendus. Multa ille variis in libris? Exercitationibus Rhetorices: Deamissâ ratione discendi: Nobilitate literatâ, totoque libro de hoc aergumento docet, quae auTtt rea νυ 7 Polyhist Literar. Lib. II. rea & egregia tota sunt, omnibusque eloquentiae cultoribus nocturnam diur16 nâque manu versanda. Ex Italis, sed illo longè inferiores, multi hoc argumentum sibi quoque tractandum sumserunt, è quibus prae caeteris Bartholomaus Riccius eminet. Sunt alioquin Coelii Calcagnini, Gilberti Cognati, Foxii, Gyraldi, Joh.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
