# Polyhistor. Vol. 3 519

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, EXEMPLA IMITATIONVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/519
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/519

Longè iu semper absuisti ab illorum moribus, qui cum opere ipso strigost sunt & parci, verbis tamen copiosi gratias, quas re ipsâ non praestant, linguâ semper circumferunt, vel etiam mussitant illas & silentio sepultas conservant. 7. Tantum verò abest, ut in amicorum officiis quicquam tibi existimes dissimulandum, ut poitus non verbis tantùm illa omnia mirifice ornes & augeas, sed pro plumbeis & aeneis beneficiis plusquam Diomedua permutatione aurea reponac. 8. Quae tua tam praeclara & aurea beneficia si ferreât frontè exciperem, homo essem omnium ignarissimus & ingratissimus. Ego verò illa non solum liberè agnosco & depradico, sed &, quoad ejus fieri potest, paria paribus, respondebo. Quare ne minimam quidem causam & occasionem praetermittam, quâ tibi inserviam, omnemque vel officii umbram & speciem, quae mihi ostenditur, arripiam: imò omnia, quae in potestate meâ sunt, & me ipsum cum omnibus, quae à me proficisci possunt, officiis, studiis, beneficiis tibi tradam. Exemplum II. ex periodo ultima Epistolae 4. libri 6. Fam. Verba sic habent: Ego, quae te velle, quaeque ad te & ad tuos pertinere arbitrabor, omnia studiosè diligenterque curabo: quae cum faciam, benevolentiam tuam erga me imitabor, merita non assequar. * Periodus haec in sequentes propositiones resolvi potest. 1. Ego omnia studiosè diligenterque curabo. 1. Quae te velle intellexero. 3. Quae ad te & tuos pertinere arbitrabor. 4. Quod, cum facio, parum tamen mihi fecisse videor. 5. Nam benevolentiam tuam tantùm imitor. 6. Merita non assequor. Deductio 1. Cum tot obsidearis negotius, ut earum te penè moles opprinmat, me autem strenua nunc exerceat inertia, nihil tam grave arduumque mihi erit, quod tuâ causae non confecturus sim, qui otia negotiaque mea tuis utilitatibus postpono. 2. Quicquid enim tu voles, legis mihi instar erit, qui omnes tuos nutus observo: quicquid me rogabis, imperatum mihi existimabo: quicquid jusseris, velut ex Apollinis tripode prolatum oraculum venerabor. 3. Nihil erit, quod ego in tuam gratiam non suscepturiis sum: nullae me revocasunt molestiae, - neque fervidus aestus Dimoveat studio, neque hiems, ignis, mare, ferrum: Nii obstet mihi, dummodo tuis commodis inserviam, & ex mea operâ tu aliquem fructum persentiscas. 4. Quae etst omni conatu agam, etsi Herculeos tibi labores impendam, tanti tamen illi mihi non erunt, ut illis virtuti tuae satisfactum existimem: 5. Quoties enim tuum intueor exemplum (ejus autem species quoti die mihi ob oculos versatur) toties in me omnem illam facultatem exstinguit; ut, dum te in officiorum certamine suptrior esse lauoro, vix paribus assequi passibus praecuntem possim. 6.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
