# Polyhistor. Vol. 3 52-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE BIBLIOTHECARIIS ET NOTITIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/52-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/52-2

* De Rabbinicis scriptis legendus est Buxtorffius, Plantavicius, Hottingerus, & qui nondum omnibus innotuit Julius Bartoloccius Abbas Congregat. S. Bernard. Ord. Cisterc. Romae in Monasterio S. Prudentianae, qui edidit Bibliothecam Rabbinicam opus trium voluminum, in quo maximam partem, MSta Bibliothecae Vaticanae Hebraica cum catalogo editorum librorum recenset, & multa de aetate autorum, genere scribendi & materiâ annotat. Apud Aegyptios, quorum antiquitates non cum Graecis tantum, sed & cum Hebraeis ipsis, ultrà quàm per religionem permitti poterat, contendit Marshamus in doctissimo Canone suo Chronologico, jam tùm ab omni aevo Bibliothecas fuisse non temerè aliquis negaverit. Praeterquam enim, quod Josephi testimonio maximam semper curam actorum publicorum habuerint, quibus cura librorum semper conjuncta fuit, illud non obscuro argumento est, quod Graecorum Philosophi, qui prae reliquis sapuerunt, ex Aegypto, à sacerdotibus rei literariae ac librorum perpetuis custodibus, arcaniores hauserint scientias. Videndus de Aegyptiis Bibliothecis & re literariâ est Diodorus Siculus lib. 1. ubi de Osmandyae Bibliothecâ & magnificâ operum structurâ, quae non immeritò Kircherum in Turri Babel. lib. 2. sect. 3. c. 3. in admirationem rapit: Haec ego opera, inquit ille, si paulò penitius considero, ausim sanctè affirmare, hosc: summi ingenii homines, uti nihil eos humanarum scientiarum latuit, ita earum ope humanis quoque operibus majora praestitisse, cùm vel in unâ fabricâ efformandâ omnes artes & scientias Physicam & Mathematicam conspirasse videam. Quis hodiè simile quid attentare audeat, nisi totius naturae consultus, nisi totius Arithmeticae, Geometriae, Opticae, Astronomiae, Mechanicae, Staticae, coeterarumque artium doctrinis eruditus! Quod si ergò tanta artis perfectio in illis operibus fuit; quos non in tàm splendido domicilio sapientiae thesauros latitasse credibile est? Opera enim de magistris & doctrinâ, quae libris illis continebantur, testabantur. Apud Chaldaeos quoque rerum omnium curiosissimos homines, magnam rei literariae & librariae, ac antiquissimorum monumentorum curam fuisse, certius est quàm ut à quoquam negari possit. Quae ex illis fragmenta 32 habemus, coeterorum historicorum tempora longè antecedunt. * Berosus Sacerdos Chaldaeus (cujus filiam Sibyllam, quae postea Cumas venit, Justinus Martyr in Paraenes. ad Graecos pag. 34. lit. E. facit, quo tamen insigni Anachronismo Montacutius in Analect. Ecclesiast. exercit. 4. illum liberat, ab Glossatore inepto illa verba interjecta judicans) paulò ante principatum Alexandri Magni libros III. rerum Chaldaico-Assyriacarum scripsit, quem antiqui autores passim laudant. Josephus in Antiquitatibus Judaicis passim ejus meminit: cui pares sunt Manetho & Metasthenes, vel potiùs Megasthenes, AegyptiCap. VI. de Bibliothecariis & notitiâ Bibliothecariâ paranda.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
