# Polyhistor. Vol. 3 52

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/52

Laurem: bergii, Nicasii Baxii ac M. Ant. Majoragii, Opuscula, §. 61. 71. 72. & 75. jam laudata, Francisci item Quarlesii Enchiridion Morale, Anglice scriptum, cujus novam Kilonii, incertum quo Anno, in gratiam Auditorum, se in Lingva ista utentium Magistro, Editionem (in 120.) publicavit, Periochasque deinceps haud paucas argutiores; Metris a se redditas Germanicis, Poematum Vernaculorum An. 1682. inseruit Syntagmati, & Joh. Wallisii Grammaticam Anglicanam, eodem fine, nisi memoria mihi imponit, denuo vulgatam, nihil Scriptorum alienorum atque Adoptivorum ipsius cura in lucem revocatum est publicam. Accenseri tamen Adoptivis istis forsan etiam meretur Edmundi Richerii, Theologi Sorbonae Parisiensis Inclyti ac πολυμαθεστάτου, Obstetrix Animorum, Morhosii hortatu, & ex ipsius Bibliotheca, per Adamum Rechenbergium, Literarum tunc Elegantiorum, nunc autem Sacrarum, in Acad. Lipsiensi Interpretem, Lipsiae A. 1693, in 120, verum mortuo jam Ergodiocta, luci iterum exposita. LXXVII. Recensum hactenus exhibuimns Historicum Scriptorum Polyhistoris Nostri, quae superstes ille edidit, omnium, in quo tamen minutiora pleraque, Carmina scil. & Programmata sigillatim excusa (quorum nonnulla, Rostochiensia imprimis, in Syntagmatis istorum desiderantur), Epistolas quasdam (qualis est illa, quam, ad Olaum Rudbeckium d. 23. Jun. An. 1681. de ipsius exaratum Atlantica, in Elogiorum Operis hujus Sylloge, Upsaliae sine Anni mentione in fol. publicata, reperies), aliaque istius generis Schediasmata, brevitatis studio omissa esse, haud diffitemur. Equorum numero uti Programmata & Carmina, Latina pariter atque Germanica, junctim jam sunt recusa, ita, ut Epistolae etiam του Μακαρίτου, omnes ferme, si paucas excipias, Ineditae, ab Haeredibus primo quoque tempore colligantur, & cum Adoptivis ad Nostrum, Joh. Frid. Gronovii, Joh. Schefferi, J. Georg. Gravii, Nic. Heinsii, Henr. Oldenburgii, Ioh. Andr. Bosii, Frid. Rappolti, Ott. Menkenii, aliorumque Hominum Doctissimorum, per illos, Interprete Vitae Parentis Continuatore (29.), iam itidem promissis, & praeter unicam Gravianam, duasque Oldenburgianas, etiam(25.) l. c. p. 307. (26.) in Comm. de Lutheranismo, Lib. III., Sect. 21., §. 84. (27) in Epiattulimus. grammate peculiari Editioni Lipsiensi subjuncto, e quo §. 40. nonnulla (28.) p. 73. 74. (29.) in Appendice Voluminis Dissertationum Academicarum etiamnum ἀνεκδότοις, lucem propediem videant publicam, serio optamus. Graviana, quam dixi, Hamburgo d. 22. Jul. A. 1678. scripta, in Biographiae Nostri propriae Continuatione legitur ἀδεσπότῳ (30.), duae autem Henr. Oldenburgii, Societatis Regiae Anglicanae Secretarii, Londini A. 1672. & 1673. exarata, in Epistolarum Viri Illustris, Marqu. Gudii, a Petro Burmanno Ultrajecti A. 1697. editarum, Adoptiva jam prodierunt Appendice (31.).

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
