Latin
EXEMPLA IMITATIONVM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 520
Unproofread scanNot analysed yet
Quare te potius à tergo sequar, tuisque vestigiis insistam, cui umbra haec Amici circumducenda est: beneficiorum enim tuorum luce mea exigua officia ita absorbentur, ut non nisi vel umbris vel obscuris coloribus illustrari à me possint. Exemplum III. ex fine Epist. 21. lib. 10. aa Fam. Verba Autoris sunt: Meam dignitatem commendatam habeas roga. Concupiscere me nihil oportet: habeo te &amantissimum mei, &quod optavi, summae autoritatis. Tu videris, quantum &quando tuum munus apud me velis esse. *Resolvuntur haec in has propositones: Meam dignitatem tibi commendatam habeas, rogo. 2. Nihil ego nimium desidero. 3. Tu es mei amantissimus. 4. Tu es summae autoritatis. 5. Quod ego semper optavi. 6. Quantum mihi inservire possis &quando. 7. Hoc tuae prudentiae committo. Deductio. I. (I.) Ea inter nos semper viguit, quae ab incuntibus annis extrevit. amicitia, ut subrustici pudoris sit, si in te rogando cunctari velim. Meam enim dignitatem cum tibi commendatum ivero, tu timidiusculum me &in amicitia nimium verecundum reprehendere jure possis. (2.) Id tamen nunc facio, &quoniam mos ita rogandi est, te rogo, ut, quae ad honorem aec fortunam meam tuendam pertinent, tibi curae cordique esse patiaris. II. (1.) Non ego ex illis sum, qui &multa &vehementer desiderant, ut facere pueri &muliercula solent, qui rerum obtinendarum cupiditate ita flagrant, ut nullum sibi modum finemque statuant. (2.) Ego verò ita cupio, ut non insaniam; neque quicquam ambitiosius facere consuevi, ut voti mei compos fiam; nihil à te, quam quod communia amicitia jura postulant, requiro. III. (1.) Jam dudum illam tibi legem ipse dixisti, ut in amore non solùm amicis respondeas, sed etiam desideria illorum antevertas. (2. )Etsi enim multi sunt, quibus ego utor familiariter; eisi non desunt, qui officia mihi sua &studia non sine pompa &apparatu obtrudunt; nemo tamen unus est, qui te affectu vincat, adeò omnibus tu palmam praeripis, ut de principatu certamen quoddam iniisse videaris. IV. (i.) Nec tantùm inane amicitiae nomen mihi ostendis, sed magnum illi autoritas tua robur circumponit; qua cum illa munita est, omnia mea causa perrumpit obstacula, ut nihil in fortunis negotiisque meis curandis imperium &inexpugnabile esse videatur. (2. )Pendet ab ore &consiliis tuis Senaius, omnes te venerantur &suspiciunt; officiis te sibi conciliant, ut in omnium, superiorum, mediorum, inferiorum animis regnum aliquod tibi exstruxeris. V. (l.) Quam in possessionem cum te ipsum jam dudum viriute, prudentia, affabilitae miseris, ita evenit, &evenisse gandeo, ut semper animo meo praecepi. (2) Sus (2.) Qua ut diuturna tibi sint propriaque hona, eo nunc magis omnibus vetis exopto, quo majores ex illis amicitiae fructus persentisco. VI. (i.