# Polyhistor. Vol. 3 521.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 521.5 to 521.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/521.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/521.5

) Verùm sint illi amici tui; praedicent illi te, atque in coelum efferant; officiis te prosequantur, colant, observent; ut illi te unum sibi vindicent, non patiar. nam descendam cum illis in pulchium de principatu inter amicos tuos certamen; qui (qua Dei Termini formula fuit) nemini concedo. (2.) Non ego quidem fidem illorum in dubium voco: Quam enim verbis promittunt, credere nolle summa esset disfidentia. Ego tamen re ipsa praestabo verborum parcum quidem, sed opere effusum, ut majores meos in falute tuâ curanda conatus, quam illorum, deprehendas. ExemVuu Exemplum V. Formula Ciceronis haec est ex Epist. 17. lib. 12. F. Grata vebementer est memoriae nosvi tua, quam literis significasti; quam ut conserves, non quod de tua constantia dubitem, sed quia mos est ita rogandi, rogoVariatio 1. Nihil est nostri memoriâ jucundius, quam literae tuae nuper mihi declararunt; illam ut propriam perpetuamque esse velis, penitus te rogo, non quod de voluntate constantiaque tua dubitandum mihi esse existimem, sed quia solenne illud nostrum in Epistolis servandum est. Variatio 2.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
