Latin
EXEMPLA IMITATIONVM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 522
Unproofread scanNot analysed yet
Invaluit illa increbuitque scribendi consuetudo, ut amicis nostri memoriam ubique cantemus: hunc itaque morem potius secutus, à te contendo, ut, qui fuisti, noster esse velis; non ut fidem tuam ac amorem, quem literis tuis mihi repraesentatum esse gaudeo, inexploratum aut incognitum mihi credam. Variatio 3. Multum te ob literas tuas amo, quibus te nominis mei cupidissimum studiosissimumque cognovi: hunc ut animum mihi serves, à te majorem in modum peto; non quod te tam volaticum mobilemque in affectibus esse existimem, sed quoniam ille mos est, ut mutuis verborum lenocimis, qui literas scribunt, se invitent. Variutio 4. Eo libentiùs tuas complexus sum literas, quo illae in memoria nostri pleniores uberioresque fuere. Huic amori tuo ut constantiam adderes, rogarem, si ullam in te inconstantiam dissimilitudinemque rerum &consiliorum unquam deprehenderem. Hanc cum de te vel cogitasse piaculum foret, quo verborum tamen pompae satisfiat, ut me porrò ames, rogatum volo. Variatio 5. Magna affectus tui vis ex epistola tua elucet; multa illic est nostri memoria, ut nihil fieri potuerit honoratius, nihil mihi acciderit jucundius. Non levi fortassis te affecerim injuriâ, si rogarim, ut in isto amore perseveres: levitatem enim in te amantissimo mei viro accusari viderer. Rogo te tamen, atque ideo rogo, ne quicquam ab amore consueto alienum admisisse videar. Variatio 6. Mirificam è literis tuis accepi voluptatem, quod in memoria tua penitus nomen nostrum insedisse intelligam. Nihil igitur tota cogitatione mea vehementiusque optaverim, quam ut, qualem te hactenus ostendisti, semper nobis praestes, &amori nostro insenescas. Quo etsi te arguere, ut vagum instabilemque videar, tu tamen benigniùs amicorum vota interpretaberis, qui in isto literarum commercio ambitiosius in officiis se provocare consuerunt. Vatiatio. 7. O nos felices, qui literis tuis non solùm honorati, sed studiis officiisque tuis ornati sumus! Quod si ad hunc officiorum cumulum perennire3 rennitas accesserit, omnia à te habebo: sed parum circumspectè habiturum me dico, qui jamdudum in plenissimam animi tui possessionem missus, nunquam, nisi temeritatis te accusem inde diici possim. Dabis tamen veniam. si ex more literarum iterumque te, ut in amore perseveres, rogaverim. Paulo enim meticulosior &λογοδαιδαλος amor esse solet. Variatio 5.