# Polyhistor. Vol. 3 524

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, EXEMPLA IMITATIONVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/524
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/524

Quid alii de fide sua tibi narrent aut jactent, parum tu ad animum revoca. Id scio, surdis saepe narrari fabulas, cum amicorum fidem imploramus. At haec ego tibi narro, non fabulas, sed amici oracula: Nihil mihi amicitia tua esse jucundius, qui fortunas tuas inter meas reputo: salute tua meam contineri existimo, cujus ego majorem, quàm meae ipsius, rationem sum habiturus. 5. Didaescalia. Qui nihil nescis, id unum à me docebere, vel reclamantibus Philosophorum Scholis, ne numero quidem differre amicos, ac nos praecipuè; cum te in mei velut possessionem dudum vocaverim. Quicquid tu volueris, id ita volo, ut nec mea voluisse cupidius; quicquid jusseris, ita exequar, ut nec mea exequi promptius possim. 6. Affirmatio. Crede mihi, nihil est, quod tuâ causâ non velim. Vel me ipsum, si jusseris, odero, ut amem tua. 7. Negatio. Nunquam fiet, ut à meo animo tuus vel latum unguem dimoveatur. Pereant, qui inter nos divortium volunt. An unquam per me desertae jacuerunt res tuae? Nunquam. Citus mihi oculos, os, manus negaverim, quàm ut illos ad nutus tuos caecutire, hoc ad jussa tua obmutescere, has tibi compressas atque desides esse patiar, qui tuo spiritu magis vivo, quàm meo; tuis oculis magis mihi prospicio, quam meis; tuo ab ore pendeo; tuis manibus fulcior atque sustentor. 8. Ironia. Qui suis utilitatibus ducuntur, suis in rebus gerendis, opibus corradendis, centimani Briari, in aliorum auxiliis vix Scaevolae, eos amicos appelles, iis committas, si quid rectè curatum velis. Sint procul à nobis istae virtutum & amicitiae pestes! A me nihil eorum metues. Patet tibi cum animo fides, hominis magis tibi quàm sibi obnoxii, magis tuis rebus. quàm suis rebus invigilantis. 9. Reticentia. De rebus tuis angeris? Me vide; in me recipio. Sapienti satis. 10. Praeteritio. Non dicam jam, quanta in me tua semper fuerint merita: vivunt tamen illa, ob oculos versantur, manibus palpantur, aures vellicant, animo insident, ut mearum citiùs rerum, adeoque mei ipsius, quam tui tuarumque rerum, me capiat oblivio. I1. Jiujurandum. Ne vivam, nisi vivo tuus. Hos ego oculos tango, quibus te fero. Hanc ego dextram testor, fidei mei pignus, nihil me omissurum diligentiae, in rebus, quae ad te pertinent, vel cum dispendio mearum, rectè curandis. 11. Testatio. Quid tui causa fecerim, tuae magis depraedicant, quàm testantur literae. Quid porrò facturus sim, faxo, ut re potius ipsâ, quam meo tibi testimonio constet. Ubi enim in rem praesentem venero, ita ad ea, quae sunt è re tuâ, animum advertam, ac si nullo in momento res meas sim positurus.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
