# Polyhistor. Vol. 3 528

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, EXEMPLA IMITATIONVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/528
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/528

Quam est hoc in amicitia ambitiosum! addo, quam callidum! Ut solus bene mereri videaris, amici excludere officia. 97. Compendium. Nihil est, quod tibi tuarumque rerum commodo impendere nolim: Nihil adeò mihi dulce est & suave, quorum ego jacturam non facere malim, quam ut tuae amicitiae per negligentiam meam vim inferam. Plenum tibi in operas, res, consilia, fortunas, salutem, vitam denique meam, jus transscribo, atque ut paucis multa dicam, tibi toti me totum. 38. Perplexitas, Quid agam? Hinc animum timor distrahit: hinc amor: illinc mea etiam commoda. Hujus ego Jovis in me fulmina temerè concitare nolim. Te ut iratum mihi habeam! Sancta amicitiae lex prohibet. Commoda mea ut negligam? Amici, uxor, liberi intercedunt. Quid velim ego nolimve nescio. At certe tui causâ vel cum salutis meae dispendio velle omnia debeo. 39. Approbatia. Hem istud est amicum esse! O factum bene! Beasti me tuis literis, quibus rerum tuarum curam mihi imponis. Jam te amicum esse sentio, tuque me eum esse, faxo sentias, cui statutum est omnia ferre atque pati, quam ut in te aut in fortunas tuas iniquius aliquid constituatur. 40. Imperium. Hoc tibi edico, severitate plus quam praetoria, ne cuiquam alii, quam mihi res tuas commendes. Eam tibi legem jus amicitiae ponit, sanctum, inviolabile: ut parendi mihi necessitatem imposuit, plus in rebus tuis, quàm meis laboraturo. 41. Admonitio. Quidvis impera. Dictum factum. Visne curem res tuas? Meae erunt. Unum illud repetens, iterumque iterumque monebo, ne mihi magis, quam tibi ipsi diffidas. ax Obsequium. Non ero, ut ille in fabulâ ad mandata claudus, caecus. mutus, mancus, debilis. Quae enim apud Maronem ventorum Deus, mihi tibi liceat, non fumos vel ventos vendenti. Tuus est o Am. ce, quid optes, Explorare labor, mihi jussae capessere fas est. 43. Blanditia. Nunc amo te, anime mi, ocelle jucundissime, cum in negotiorum tuorum consortium me admittis, qui tuis immori malim, quàm meis immorari. 44. Salutatio. Salvete mihi vel centies, quae salvum mihi nunciastis amicum nostrique memorem: ut vos exosculor: ut lego lubens! Nihil enim ista, memoriâ mihi accidit. suavius, praefertim, cum ea obsequiis officiisque mutus fovetur. Quaecunque etiam jussa teratis, ferte, mea semper reportaturae obsequia ροιο ECAIE Dirte ament, Amicorum optime, pro amore in me tuo45 Appretatio.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
