Latin
EXEMPLA IMITATIONVM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 529
Unproofread scanNot analysed yet
Jam enim (quod bonum faustumque tibi mihique sit) totum expedivi negotium: tam benè processisse primum hujus amicitiae specimen, tui causa gaudeo, mei causa triumplio, qui omnia moliturus sum, ne poenitere te amicitiae meae possit. 25. Venergtig. Gravissimumm est. quad sidei mea commisisti, negotium, ac periquiosae, plenum opus aleae vigebo tamen, ut illis difficultatibus te eripiam, nulla etiam supplicia formidaturus. Deum veneror, ne tam praeclaram bene de te merendi occasionem mihi è manibus elabi sinam. 47. Abominatio. Ofactum male! Annon pluris tibi sum, quam homo ille mercenarius, cujus tu fidei res tam arduas commisisti? Auter lucellum illi, &abierit fides, quae non excedit loculorum amplitudinem. Certiora à me, quam ab illo homine, rei tua praesidia expectare potuisses, debuisses. Ut tuas enim erigerem res, vel meas paterer desertas. 48. Objurgatio. Verberavi te hactenus cogitationis tacito duntaxat convitio, nunc te palàm objurgo, Euclionem temporum, praedonem literarium, helluonem librorum, amicitiae desertorem, cansae tuae proditorem: qui in tam arduo tuo negotio non tantum tibi otii sumis, ut amicores tuas commendes, qui certè diligentius quam suas, aut tu ipse tuas, gesturus esset. Dicam egohanc tuam vel socordiam, vel superbiam, vel astutiam? Nam certe vel salutis tuae curam abjecisti, vel me huic rei ineptum existimas, vel denique hoc tam pertinaci silentio artes quasdam, quibus dissui amicitia solet, alere mihivideris. Vel mores tuos muta, vel amici nomen abjice. 49. Irrisio. Vis scire quid agam? Albis, quod ajunt, dentibus te rideo, qui dignum abstulisti diffidentiae tuae proemium: cum amicum haberes, cui securè crederes omnia, quaesivisti alios, quorum vel malitia, vel negligentiâ res in summum discrimen tuae deductae. Nunc, cum nemini obtrudi possunt, ad me itur. Disce fidem nostram, monite, &non temnere Amicos. I nunc, &impone illis negotia, qui tam pulchrè tibi imponunt. 5o. Execratio. Malè sit morbo illi, qui me hactenus rebus &meis &tuis sub traxit. Nunc postquam ille à me recessit, ad me redeo, &ad te, &ad tua negotia, quantus quantus sum, omni fide, officio, servitio, tuus. 51. Optatio. En erit unquam Ille dies, mihi cum liceat tua noscere juffa! Totos ego menses compressis manibus sedeo, totos ego annos expecto, nec XxX quicPolyhist. Literar Lib. II. quicquam in literis tuis comparet, in quo fidem periclitari velis, quam tibi propriam perpetuamque spondet amicus. 52. Vocatio. Ubi jam sunt illi Aretalogi, philosophâ suâ sententiâ, ignavâ opera? Jam veniant, &viros se praestent, verbis adeò splendidi.