Latin
530
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 530-2
Unproofread scanNot analysed yet
à negonis tuis fructum primus capio, primum hoc mihi quod fit gaudium, tuum vero secundum. Quam affectui meo praerogativam non invidebis, ut, qui studio ac efficiendi desiderio me ipsum &industria praeveni, tua quoque gaudia praevenirem. 6ν. Jactantia. Nunc ego de rebus tuis benè à me gestis gaudeo: Hanc enim mihi gloriolam in hoc amicitiae certamine vindico; nulli fide, diligentiâ concessurus. Tu modò cave, ne tua vel diffidentiâ vel socordiâ gloriae huic nostrae quicquam detrahatur; quam ita custodire cupio, ut, si idem mecum ca. Gravelis; res tuae jaceant nunquam. si. Gratulatis. Jam licet acclamem tibi feliciter &mihi, de feliciter expedito negotio; nec potes tam tibi ipsi, aut alii tibi ita gratulari, ut ego mihi gratulor, atque in sinu de hac felicitate tua, quae &mea est, gaudeo. Nihil enim mihi gratius unquam accidet, quàm si per meam operam grati aliquid tibi accidere possit.