# Polyhistor. Vol. 3 530-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 530. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/530-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/530-2

à negonis tuis fructum primus capio, primum hoc mihi quod fit gaudium, tuum vero secundum. Quam affectui meo praerogativam non invidebis, ut, qui studio ac efficiendi desiderio me ipsum & industria praeveni, tua quoque gaudia praevenirem. 6ν. Jactantia. Nunc ego de rebus tuis benè à me gestis gaudeo: Hanc enim mihi gloriolam in hoc amicitiae certamine vindico; nulli fide, diligentiâ concessurus. Tu modò cave, ne tua vel diffidentiâ vel socordiâ gloriae huic nostrae quicquam detrahatur; quam ita custodire cupio, ut, si idem mecum ca. Gravelis; res tuae jaceant nunquam. si. Gratulatis. Jam licet acclamem tibi feliciter & mihi, de feliciter expedito negotio; nec potes tam tibi ipsi, aut alii tibi ita gratulari, ut ego mihi gratulor, atque in sinu de hac felicitate tua, quae & mea est, gaudeo. Nihil enim mihi gratius unquam accidet, quàm si per meam operam grati aliquid tibi accidere possit.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
