# Polyhistor. Vol. 3 530

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, EXEMPLA IMITATIONVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/530
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/530

Nunc illi delitescunt, ne quisquam eorum domi est. Tu, si sapis, veteribus amicis. quorum tibi spectata fides est, utere inter eos me habes semper tuum, & ἔργανον ἔμψυχον. In tua sum potestate, & quae de tuis in mea esse vis, in tua esse non desinent. 53. Vbtum. Si quid habes, in quo amici iidem requiris; en! tuus sum; ad aram enim fidei me tibi nunc sisto. Tibi victimam me voveo: Tibi me totum omnmaque mea consecro. 54. Obsecratio. Non desinam te fatigare precibus, ut meâ tandem utaris amicitiâ, nisi ipse habeas inutilem: quâ ne me afficias injuriâ, tibi supplico. Quanquam vulgus, ut vetus habet verbum, amicitias utilitate probet; vinculo tamen aliquo amicitiae illae contineri debent, ne collabascant. 55. Commendatio. Qui multos commendare tibi soleo, nova apud te commendatione ipse apud te egere mihi videor. Adeò enim oblitus mei es, ut aperam nostram nullâ in re desiderare videaris; cum nullis libentius quam tuis rebus curam intendam 56. Concessio. Scribe modo: tuis ego desiderus subscribam. Nihil ita meae gotestatis erit, ut non ipse velim tuae. Omnibus, quibus potero, officiis tibi commodaturus. 57. Gratiarum Actio. Gratias tibi agn, quod magno me beaveris beneficio. Quod enim majus contingere amico beneficium possit, quam ad officia beneficiaque invitari? Utinam eorum aliquam partem implere possem, quae ad Te ornandum pertinent. 58. Rocusatio, Odi aulicos illos verborum apparatus, quibus adversus Amicum uteris. Annon nosti Graecum illud: ἀπλοῦς ὁ μῦθιος τῆς ἀληθείας ὄφυ: Nolo blanditias, jussa volo; quae, quo severiora, eò mihi blandiora: quà tu me minus rogas, eo promptiora tibi mea erunt officia. 59. Exultatio. Cum meâ diligentiâ effectum tibi viderem, quod tu efflagitabas cupidissime, exultare laetitiâ & triumphare gaudio coepi. Et hunc ego

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
