# Polyhistor. Vol. 3 531

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 531. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/531
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/531

62. Plausus. Plaude, jam peracta tua est fabula. Ego Roscius in hâc scenâ personam tuam perbellè tractavi. Successit è voto res. Quid vis amplius: Tibi plaudo. & mihi plaudo Ipse domi, simulac numos contemplor in arca, quos tibi industria mea extorsit. Plura tui causâ, si velles, vellem. 63. Ejulatio. Heu mihi! Adeone me à bonâ fortunâ derelictum, ut tui causa efficere nihil valeam, qui velim omnia. Non equidem omnia possumus omnes, in aulis praesertim, in quibus ab unius Jovis nutu pendent omnia. Sed & hîc interdum Semideis & Diis Tutelaribus & Satyris aliquid licet. 64. Exprobratio. Satisne tibi causae esse ingrato putas, quod omne inter nos amicitiae commercium sublatum velis. Nam certè amicitiam sustulisse mihi videris, qui fomenta ejus tollis, ac ista mutuorum officiorum solatia. Quaenam haec iatietas est? quod fastidium te à nobis abalienavit? Omnes alii etiam, quos non satis nosti, à Te habent, quod agant; ego nihil, qui & animo tibi sum conjunctissimus, & rerum tuarum gerendarum cupidissimus. 65. Poenitentia. Jam penè promissorum meorum me poenitet, cum tam segniter res tuae mihi procedant; non mea quidem, sed unius moratoris cuspa. Haec mihi penè quotidiana sunt supplicia. Ipsa itaque necessitas mihi manum injecit. Ubi removero haec obstacula, ita res expeditas dabo, ut nec me poenitere laboris, & hujus ipsius taedii possit, nec te meae amicitiae. 66. Spes. Benè te sperare jubeo: In portu enim tua causa navigat, jamque ad optatum finem res omnes spectant. Jam gaudeo impletas Tibi esse à me spes tuas, quas de me conceperis. Atque ut ita semper speres, rogo. Ego illud operam dabo, ne spes tuas fides nostra destituat. 67. Desperatio. Quanta spe decidi! Actum de amicitia nostra est! animam agit, nisi tu succuras. Ne quid enim dissimulem, non mediocriter animi angor, quod ab alio quam à me, cujus tamen fidei olim credebas omnia, negotia tua velis curari. Ego vero ad insaniam cupio. Tu vide, ne hoc moerore & desiderio contabescam. Jam istae res meae mihi fordent, ipse mihi displiceo, cum displicere tibi studia mea video. 65. Timor. Metue, ô bone, quem non metuis. Habemus interdum amicos, qui blandi sunt oris, amari verò pectoris. Ego profecto non parum tibi tuaeque causae metuo, qui parum adeo tibi ipsi metuis. Mira alacritate omnia XXX 2 obserdibzy G Google Dig ize observo, omnia etiam tuta timens. Notae enim mihi sunt hominum insidiae. Atqui ita, spero, lento & suspenso gradu ipsam causae arcem invadam. 69. Veretundia. Pudore confectus penè sum, cum à rerum tuarum curâ exolusum me esse sentio, quem unum atque unicum amicum appellare toties consuevisti; qui tuis rebus eam semper adhibuit diligentiam, quam non adhiberet vel suis vel aliorum negotiis.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
