# Polyhistor. Vol. 3 533

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 533. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/533
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/533

77. Deprecatio. Parce, precor, ô Amice: satis poenarum jam luimus. Citiùs enim aquâ & igni mihi interdixeris, quàm officiorum communioni, quae ex amicitiâ oritur; sine quâ vel ipsa mihi vita acerba est. Certum est in sylvis inter spelaea ferarum Malle pati, quam iis carere utilitatibus, quas tua mihi parit amicitia, quaeque in eo praecipuè consistunt, si tibi ullâ ratione utilis esse obsequio ac opera meâ possim. Quâ in re omnem pono diligentiam. Exemplum VII, exhibet Imitationem quandam Epistolae 17. lib. 11.. 1. Cum tot tantisque beneficiis à Te cumulatur sim, neque adhuc ad manus se dederis occasio, quâ dignam meritis tuis gratiam referrem, pudor me, neque, ut arbitror, reprehendendus, deterret, ne novis tibi molestisque literis aures obtundam. 2. Quibus me beneficiis ornarit, quibus laudibus cahonestarit Agapetus, tibi non est incognitum: omnes certè ut virum bonum integrumque mirabili benevolentiâ prosequuntur. 3. Hic vacuam Senatoriam dignitatem ambit: quo in proposito, si quis auram illi aliquam afflare poterit, id effecerit, ut in portu salus ejus navigatura sit, ipseque summum hoc beneficium interpretabitur. 4. Jam ante perpensum & exploratum habeo, neminem fore ex amplissimo vestro ordine, qui plus ad illum juvandum facultatis, ad ornandum autoritatis, ad negotium conficiendum voluntatis, allaturus sit. quam Tu, qui in Senatu regnas, omniumque consiliorum princeps es & architectus; atque praeterea hominem ita complecteris, ut vel spontè caeteris, qui valde petituriunt, prensatoribus anteponas. 5. Ideoque de manu, ut ajunt, in manum tibi trado hominem, rogoque, ut eum, quibus potes modis, ornes ac tuearis: quâ ex re magnam perpetuamque voluptatem me capturum, scias velim. 6. Praeterea non mihi tantùm id gratum, sed & Reip. rationibus accommodatum esse non ignoras, neque tibi quicquam majori fructui gloriaeque esse poterit, quàm, si de una quod ajunt, fideliâ duos parietes dealbaveris; Commodi publici servantissimus, & amicorum non incuriosus. Vale! Amplificatio prioris exempli. Periodus I. r. Tantis ego à Te beneficiis ornatus auctusque sum, ut nulla mihi dies eorum memoriam exstinguere possit, nullo quantocunque officio vel partem tuorum meritorum assequi me posse confidam. 2. Nam quanquam diu multumque in omnes occasiones intentus, omnibus votis quaesiverim, quâ in re parem, non dicam, gratiam tibi referrem, sed gratum saltem animum & beneficii memorem ostenderem; de spe tamen illa conatuque adhuc sum depulsus.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
