Latin
534
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 534
Unproofread scanNot analysed yet
3. Itaque tot meritis tuis obrutus, tot nominibus tibi obstrictus, verecundè dubitanterque tibi scribo, cum grave sit viro prudenti, novum nomen facere, qui in veteri penè conturbet. 4. Perfricabo tamen frontem, neque nunc humanitate tuâ abuti grave mihi erit, postquam semel verecundiae fines sum transgressus. 1. Non, ut arbitror, animo tuo excidit, cui nihil mearum rerum ignotum est, &cujus in sinu omnia deponere confuevi: quibus me beneficiis ornarit Agapetus, quibus praesidiis, consiliis, opibus, cum fortunae iniquitate colluctantm subvenerit, quam fidenti animo partes ille meas semper susceperit. 2. Accedit commune omnium hominum suffragium, qui ut integritate spectatum, civilis officii non ignarum, notaeque &expertae fidei hominem, in coelum saudibus extollunt, omnibusque in exemplum proponunt. 1. Senatoris locum fato affinis tui non ita pridem vacuum cum multi affectent, nemo unus, me quidem judice, est praeter Agapetum, qui in locum demortui surrogari mereatur. 2. In ampiissimum hunc ordinem ut cooptetur ille, cupiditate ardet incredibili; etsi nihil ambitiosius more prensatorun facturus sit, qui satis in virtute suâ praesidii ad Spartam illam ornandam se habere existimet; nisi fortè futuri sint, qui modestiam ejus suam putârint occasionem. 3. Quare amicis illi opus est, qui dextram porrigant, qui suis nervis rem agant, suis consiliis viam muniant, ut totum ex sententiâ ejus negotium conficiatur. Quod nisi fiat, ne ille cum omni solertiâ suâ jaceat vereor, &nunc quidem illa sine exitu deliberatio futura sit. 5. Quâ in re si juvare ipsum, ut sane potes, volueris, omni observantiâ, omnibusque officiis te prosequetur, &ut parem referre gratiam possit, omni conatu enitetur. IV. 1. Nam si per ordinem vestrum oculos circumfero, singulorumque rationes &consilia perpendo, Tu solus eris, qui &me &illius cogitationes officiis vicerit, atque adeò omne desiderium nostrum exhauserit. 2. Novi enim tuum ingenium, qui, quicquid facere statuisti, prolixè cumulateque facis, proque amicis omni contentione tibi dimicandum existimas. 3.