Latin
536
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 536
Unproofread scanNot analysed yet
Erat enim vel eam ob causam jucundior haec confabulatio, quod consilia, animum, mores, atque adeo vultum mihi tuum in suavissimis sermonibus suis quodammodo repraesentaret: nam vel ex oculis ejus legere poteram, quae literis tuis committere non es ausus. 2. Mirificè ille mihi tuam in re bellicâ peritiam singularem praedicavit, quae quotidie magis. enitescit, &nunc majoribus quasi theatris proponitur. Nihil dicam de justitiâ tuâ, quâ provinciam tuam gubernas, sagacissimus consiliorum omnium moderator, in quâ ille efferenda copiosus &frequens fuit. In rebus verò gerendis neminem te consideratiorem, &ad omnia momenta circumspectissimum, &praesenti animo esse affirmabat. Accedunt virtutibus tuis tam variis tot rerum experimentis spectatis mira consuetudinis suavitas, facillimi mores, aditus molles, minimè triste ingenium, quo quasi coagulo &vinculo familiaritates contrahuntur &retinentur, Quae ut ille in caelum extollebat laudibus ita è conversatione frequenti mihi non ignota, adhaec commemorabat mihi inusitatam tuam liberalitatem, qui non, ut quidam solent, inanibus te promissis amicos tuos tractare, sed reipsa juvare dicebat, tum demum, ubi omne ad rem auxilium emortuum est, vel solâ oratione beneficus. Libenter amplector tales amicos, apud quos si nomen nostrum in gratia sit, in coelo mihi versari videor. 3. Quod vinculum, quae res deest nostrae conjunctioni? Nam à pueris &à majoribus vetustus amor, consuetudo, studia paria, excreverunt, &quantum memoriâ praeterita repetere possum, mutuis semper officiis parentes, filii, affines, cognati, certavimus. Te jam inde à puero delegi, quem amarem, quem in sinu foverem omnibusque deliciis provocarem, &coaluit cum ipsis annis nostra familiaritas; ut ab aetate, ita à virtute quotidiana sumens incrementa, cum studio meo, tum judicio tuo confirmata. 4. Hinc est, quod mirabiliter tibi favemus, te tuâ virtute frui cupimus, dignitatis tuae amplificatores. Cujus eò majorem rationem habere debemus, quo arctior mei tuique honoris est conjunctio, ut de salute meâ sollicitus mihi esse videar, cum in tua laboro. 5. Vide verò, quantum tibi decoris, quantum dignitatis adjunxeris, qui summis ornatus honoribus in illud ascendisti fastigium, quo abjecti aliorum animi non pertingunt. Ipsa tibi virtus hanc gloriae viam patefecit, illa facem praetulit, illa signum sustulit, illa solida honoribus tuis fundamenta subjecit. Comitata verò res tuas est in usitata quaedam felicitas, &quaedam commoditas, prosperitasque vitae. Nam cum omnibus opibus circumflueres, facilè molestias omnes avertisti, contentiones malevolorum superasti, ut nullae jam amplius tempestates tibi sint metuendae. Atque illa omma consecutus primo aetatis tuae gradu, eaque adolescens ornamenta habuisti, quae viri demum magnis laboribus molitionibusque vel exblandiri solent, vel extorquere. Expugnasti aemulorum machinationes, quas vel ingenii tui acie praevisas summovisti, vel animi tui constantia oppressisti. 6. Nihil equidem cogitatione complecti possum, quod tuae dignitati accedere possit, nisi unum illud, quo per omnium annalium memoriam triumphare poteris, ac immortalem tibi lauream suspendere.