Latin
54
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 54
Unproofread scanNot analysed yet
,curata, Praefatione nova ac Indicibus instructa, &auctior pariter atque emendatior, in 8νo, sub novo hoc evulgata Titulo: Libellus de ratione conscribendarum Epistolarum, a mendis Editionis Lipsiensis innumeris a J. B. Majo repurgatus. Accesserunt Nova quaedam Exempla. Recensum Libelli, ex Editione priori, invenies in Actis Eruditorum Lipsiensibus, M. Apr. A. 1693. (41.) ,&Tenzelii Dialogis Menstruis Vernaculis, M. Augusto Annni ejusdem (42), Qui, ob nervosam Praeceptorum brevitatem, &Exemplorum Observationumque egregiarum copiam, magni illum, a Christiano etiam Weisio de nota meliore, antequam ederetur, commendatum (43.) ,merito aestimat. LXXX. A. 1694. publice comparuerunt D. G. Morhosii CVIII. Quaestiones Chymicae, ex variis Autoribus Chymicis collectae, cum Responsionibus &Solutionibus (Aenigmata Chymicorum magis plerumque intricantibus, quam explicantibus) Joh. Ludov. Hannemanni, Prof. Physici Kiloniensis, Ovo hujus Hermetico-Paricelsico, quod vocat, sive de Auro Tractatui, Francofurti A. 1694. in 8vo excuso, insertae (44.) Quae, nusquam a Nostro promissae, nec in Scriptorum Affectorum Indicibus memoratae, si vel maxime Parentem eum agnoscant, in privatos tamen solum usus, subitaneo consilio, uti Cordati Lectores facile perspicient, absque justa cura, in chartam sunt conjectae, nunquam vero publicae luci destinatae, nec proinde in eam ab Editore, temere fuerunt protrudendae. κτρωμα certe potius istae sunt, quam foetus justae maturitatis γνήσιος, ac nova proinde earum, a se ita locupletandarum, ut tres absolvant Centurias, justoque praeterea illustrandarum Commentario, quam p. 283. pollicetur, Editione Exegetes modo dictus, absque ulla Orbis Eruditi Indignatione, supersedere poterit. LXXXI. Triennio post lucem publicam, uni inclusa Syntagmati, junctim denuo viderunt, quae antea, vel singulatim excusa, vel, in Fasciculos minores congesta, diversis ipsemet evulgarat temporibus, Opera Poetica Latina omnia, inunum collata, ad Autoris mentem disposita, &ab Haeredibus, cum Casp. Dan. Morhosii, Filii, Elegia ad Fridericum, Ducem Holsatiae, Dedicatoria, Henricique Mublii, Supremi Ecclesiarum Cimbriae Ducalium Antistitis, Praefatione de Poesi ac Poetis Latinis, edita, Lubecae A. 1697. in 8Vo. Editio haec Carminum Latinorum omnium Posthuma (qualem ipse etiam Autor, adhuc superstes, Anno jam 1683. ,in Progrimmate ad Lectiones Acroamaticas Invitatorio, est pollicitus) exhibet: 1. Cha1. Charitum Libros III. (quorum Primus Otia Divina, §. 73. memorata, Secundus Carmina Gratulatoria ad Leopoldum Imperatorem, Carolum II. &Wilhelmum III. ,Reges Angliae, Frid. Wilhelmum, Electorem Brandenburgicum, Christ. Albertum, Ducem Holsatiae, Gustavum Adolphum, Principem Megapolitanum, Ferd. Furstenbergium, Episc.