# Polyhistor. Vol. 3 544

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, SYLLOGE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/544
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/544

Quo magis etiam hunc Agapetum nostrum inter clientes tuos numerabis, qui non suis solùm moribus suisque virtutibus commendatur, sed nostro praeterea suffragio adjutus, apud te aliquo numero & loco haberi meretur. Curabis igitur hoc negotium, non ut alienum, sed ut meum itaque tuum: quoniam ut mihi te cupere non ignoro, ita ejus hominis causa omnia, quae potes, (potes autem omnia) te velle confido. De tuis omnibus officiis id mihi gratissimum fore credas velim, cui officia mea studiaque ad omnes bone merendi occasiones intenta, ipseque me, quantus quantus sum, & omnia mea obsequia commendo. Vale, Alià commendatoria ex Epistola 16. lib. II. Cic. ad F. Adeò te quidem impeditum tenent civilia officia, perpetuisque clientum incursationibus, studiis, sermonibusque obsideris, ut non nisi per cuniculos obrepere tibi ausit haec epistola. Quare negotium hoc dedi fratri meo, ut molles aditus & mollia fandi tempora observans, attemperatè tibi traderet has literas. Quemadmodum enim salutatores crebri & importuni obturbare solent; ita epistolae non loco redditae vires, oculos, voluntatemque hominum occupatorum violant. Si vero ab rebus tuis gravissimis tantum est otii tibi, ut epistolam hanc legere non dedigneris, si frater meus te nunc inficientem & vacuum deprehendit, facilè me animum tuum expugnaturum confido. Agapetus noster sacco ordini initiari cupit, & Spartam Sacerdotis ambit; In ejus consuetudinem me penitus immersi, non blanditiis assentationibusque illectus, sed virtute, doctrinâ, optimisque moribus. Quare illum in familiarissimis meis esse volui, ac multos jam eo utor annos. Nihil ergo mirum, si ejus causa & cupio & volo, quem existimationis meae studiosissimum cupidissimumque esse scio. Illud etiam me non parum commovet, quod homo ad omnia officia factus, difficillimo plane rerum nostrarum statu, eis sibi me beneficiis obstrinxit, ut, nisi apud me grati animi & fidelis memoria superesset, ἀχαρισίας mihi crimen subeundum sit, quod ego toto animo detestor & abhorreo. Quae, cum in civium nostrorum sermonibus ac mentibus haereant, an unquam ex animo meo discedat illorum memoria? Ita ergo existimes velim, me petere munus sacrum Quanquam enim Agapetum nostrum virtus sua commendat, & divinae humanaeque scientiae cognitio profundior, tamen, quasi haec non ita essent meo potissimum impulsu, hoc negotium gerendum suscepi; ut si fortasse ipsi non est, à mea procuratione aliquod causae aequissimae accedat momentum.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
