Latin
DE BIBLIOTHECARIIS ET NOTITIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 55-3
Unproofread scanNot analysed yet
Mihi quidem indices Hottingeriani non inutiles pro Bibliothecario, &qui commentationes Bibliothecarias parat, videntur, sed pro Viro, qui alia habet agenda, nimis operosi. Quanquam enim Chronologicus index sit utilissimus, eumque ordinem prae coeteris amplexus sit Vossius in libris suis, Topographicus etiam non exigui usus sit, quô labore aliquâ ex parte nos Quenstedius levavit, existimo tamen, cùm propter res ipsas omnia discantur, consultius fore, si indices reales habeamus, non anxiè secundum rerum seriem, sed alphabetico ordine dispositas, in quibus titulis subjiciamus suos autores, connotatis semper variis editionibus, patriâ, tempore, coeterisque scitu necessariis, ubi se ultrò ingerunt. Ac poterunt memoriae etiam gratiâ sine magnâ difficultate autores classici &historici seorsim locari notarique in iis variae editiones, ne semper in vasto quaerere acervo illos necessum sit. Hinc Criticos potiùs quàm Syncriticos Indices super Autores parari velim, quibus colligantur judicia de Autoribus, quae vel in lectione apud Autores occurrunt, vel quae inter colloquia cum Viris doctis ipsi notamus. Non credat facilè aliquis, quantam utilitatem res illa habitura sit. *Eorum exemplum 37 nobis praebent Judicia de autoribus ab Anonymo, quem tamen supra nominavimus, in Galliâ instituta. Nunc quoque talia Matthiae Zimmermanni sub praelo de Autoribus judicia esse narratur, quae nondum vidi. Rudimentum talium excerptorum praebet Magirus in Eponymologio Critico, qui nunc auctior prodiit liber. Et conversatione notata judicia Excerpta Scaligeriana &Thuanaea continent. Omnium ut puto industriam facilè superare in hoc genere potuisset vir nunquam satis laudandus Georgius Hieronymus Welichius Augustanus Medicus, verum Germaniae nostrae decus, si praeclara ista opera sua in lucem edere potuisset. Mihi certè ingenium hujus viri admirabile semper visum est. Quas enim ille non disciplinas, linguas, etiam Orientales, conatibus pene Herculeis exhausit? Quod in illo judicium? quam sanum &elegans? quantus humanioris literaturae apparatus? Ego certè quoties tristes illas è naufragio tabulas, affectorum operum Indicem, perspicio, toties sanè hanc eruditi orbis jacturam deploro, &nunc publicè omnes, qui hujus viri suppellectilem literariam possident, obtestor, ne quicquam illarum chartarum perire sinant; typographos verò, ut tineis &blattis, quicquid earum superest, eripiant, neque publico bono invideant. *Habuit ille affectum opus, ut Schrockius in vitâ ejus testatur, Notitiam Autorum Panglottam, quo in singulis linguarum generibus veteres &probatos autores, in coeteris meliores, non tantum nominare, sed &praestantiores editiones indicare, &de scriptis ipsis judicia ferre voluit: Cujus facti initium ipsi Gerh. Joh. Vossius suggesserat, qui tale quid olim coeperat, amicisque &auditoribus distribuerat; A quibus ipse acceptum plurimùm deinde auxit, Graecis nempe &latinis Orientales quoque addendo. Idem Historiam Literariam Turcarum ex MSto Constantinopolitano exhibiturus erat. Idem Lipsii Bibliothecam, Naudaei Bibliographiam Politicam, Dissertationem de studio liberali, Lindanum de scriptis Medicis notis auctiores, Bibliothecam Medici eruditi, Historiam Medicorum Orientalium &Ideam Chronologiae Medicorum edere voluit. Sed illorum omnium spes cum ipso exspiravit. CAP. VII.