# Polyhistor. Vol. 3 550

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, SYLLOGE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/550
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/550

Vitio itaque mihi non vertes, si in tuâ re expediunda omnis abjecerim consilia, vel ad publica consilia vocatus. Si quae res sunt privarae, quibus operam meam destinasti, impera quidvis, in tuâ me potestate fore confirmo. Neque in publicis tibi unquam deero, modo ipse non turbem negotium, cujus conficiendi securior per alios via est: Ad tuam enim utilitatem omnia refero, eoque consilia mea dirigo, ne saluti tuae obsistant, cum tu profutura existimas, de meâ vel dignitate vel commodo parum sollicitus. Rectius itaque, me judice, facies, si cogitationem omnem de Spartâ hâc obtinendâ abjeceris, & in aliam, quae ultro tibi offertur, animum tuum converteris. Vale. Petitoria, quâ à Patrono commendationem petimus ad Principem, pro Spartâ aliquâ obtinendâ, ex Ep. 30. lib. 7. Ut nullam diem sine linea abire Apelles volebat; ita tu nullum sine literis perscriptis tabellarium. Multae inter nos magnaeque intercedunt officiorum rationes, quas nunquam adeò accurate subduxeris, quin potissima in acceptis meis referre sit necesse: quibus ego solvendis si par non sum, addico me tibi ex aere tuo mancipium, quo utaris fruarisque, prout commodum tibi visum fuerit. Tui enim beneficii res est, quod aliquo loco sumus, quod in luce hominum sermonibusque versamur. Quod placere viris doctis, & quidem eorum principibus possumus, à tuâ autoritate procedit. Quando ergo nos semel reddidisti tibi obnoxios, adde superioribus tuis beneficiis unum hoc maximumque, ut tua commendatione innotescamus viro illi magno, quem omnes suspiciunt, admirantur, in coelum evehunt laudibus, si qua tibi ulla smmuncionis hujus cura est. Hâc me ambitique laborare non diffiteor, ut viro illi placere incredibiliter cupiam. Quae si in me non reprehendenda est penitus, tu facies commendatione tuâ, ut voto hoc nostro fruamur, qui & apud illum in gratiam me ponere potes, & quod ab amico sperare licet, cupis. Nullum mihi hoc beneficio tuo majus obtingere potest: gratulabimurque nobis, si per te impetraverimus, quod tam anxiè à nobis quaesitum est. Dabimus vicissim operam, ne in ingratum hominem tot merita tua collata esse videantur. 9 Alia petitoria, ex Epist. 20. lib. 15. quâ quis Amicum per Galliam & Italiam peregrinantem petit, ut sapius scribat. Etstjuxta cum ignarissimis scio, quo in loco te deprehensurae sint meae literae, jam κοσμοπολίτην, totoque coelo, totque terris à me disjunctum, dedi tamen Agapeto nostro, ut non illas tantùm tibi afferret, sed & librum, quem nuper in lucem misimus. Quod si ergo ipsi tam felici esse licet, ut in te incidat. habe hoc amoris nostri monumentum, lege, cense, & quid tibi super hoc argumento videbitur, rescribe. Tuas enim literas, ut diuturnam explere sitim cupiens, exspecto, quas cum tu promiseris frequentissimas, adeo malum nunc nomen es, ut totus obmutescas.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
