Latin
SYLLOGE
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 552
Unproofread scanNot analysed yet
Multae etenim causae sunt, quae ad scribendum te impellere debent, meque excusent, si paulatim ab hoc officio sim remissior. Tu itinera semper lenta &minuta conficis, incertumque est, in istâ percursatione terrarum, ubi literae te meae sint deprehensurae. Ne itaque inanis mihi labor sumendus sit, rectiùs facies, si de rerum tuarum statu me feceris certiorem, quocunque in loco vixeris. Neque enim fallere possunt tabellarii, ac tenet me mira rerum novarum cupiditas, cum tibi quotidie se offerant, tam in re civili, quàm in literaria, quae scire meâ intersit. Sunt praeterea multa alia, quae domi tibi praestare possum officia, quibus cum ego occupor, ita urgeor, ut parum mihi ad literas scribendas temporis supersit; quod deesse tibi in istis peregrinationibus nequit. Quid enim facilius, quid honestius, quam otia sua amicis impendere, quae ne quidem laboriosa tibi esse possunt, etiam cum integros epistolarum libros ad me miseris. Ut enim indefesso nunquam deest discendi argumentum, ita scribendi occallo nunquam potest esse injucunda. Nunc haec primò ex te cupio cognoscere, quid novi moliatur Rex Galliae, quorsum fulmina sua missurus fit ille Jupiter. Nos enim, qui procul ab hoc Jove sumus, non procul sumus ab ejus fulmine. Tu certè, qui propior es, minùs pertimescis. Quod si quae alia sunt, quae ad Remp. pertinent, scribe, ut, quo statu nos simus, quid metuere, quid sperare habeamus, existimare possimus. Tuae mihi literae erunt pro oraculis, &in illerum fide acquiescam. Vale, tuumque amorem nobis integrum conserva. I Responsoria ad petitoriam amici, qui opem nostram atque auxilium imploraverat in lite de honore suo cum aliquo susceptâ, ex Ep. 6. lib. 11. Venit ad nos Agapetus noster, homo diligentissimus tuique studiosissimus, ac tuas mihi literas obtulit, quibus negotium tuum forense mihi commendas, opemque meam eâ in re sollicitas. Arripui ego hanc benè merendi de te occasionem, ambabus, quod ajunt, manibus. Neque enim quicquam gratius accidere potest, quam si rebus tuis utilem praestare operam possum; quas ita ad me pertinere persuadeas tibi velim, quàm si meum in illis commodum unicè versetur. Ideoque cum causas haberem &graves &multas, ne in Senatum venirem, cum tuâ causâ disceptaretur: scis enim, quae mihi cum nonnullis adversaria sit; tamen mutavi consilium, cum tuâ causâ quidvis me cupere &debere fas esset, ne per meam absentiam tuae existimationi periculum aliquod excitaretur, si in lite tuâ dirimendâ aliquid temerè cupidèque à nonnullis decerneretur. Nosti enim, quanta sit animorum immoderatio apud homines, qui vel jura sibi esse nata negant, vel eorum rudes sunt &ignari; quo hominum genere nihil est injustius. Matarè ergo.