# Polyhistor. Vol. 3 566

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 566. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/566
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/566

Ego vero tuum, quo me prosecutus es, officium agnosco, atque eo nomine me obstrictum tibi sentio: & si quid hoc tempore studio operaque mea prodesse tibi porero, nihil earum rerum omittam, quae ad te juvandum ornandumque pertinere videbuntur. Vale. Responsio ad gratulatoriam de novis nuptiis, ex eadem Epistola. Intervenit nuptiis meis, velut capra ad festum, tua epistola, qua amores moos feliciter evenire vis votisque uberrimis prosequeris. Itaque feliciores fortioresque amores meos esse necesse est, tui accessione amoris votisque munitos. Nam certe parum hoc tempore in amoribus gratum est, quo nihil nisi caedes, rapinas, bella, calamitas publica ostendit. Quam jucunuos ergo Veneris amplexus putas, cum mala nos undique incurrunt. Scili. cet nunc res domestica curanda est & firmanda, cum Resp. ruinam minatur. Novus ego ad hanc navem vector accessi, quam tempestates undique circumsistunt, cui in proximo est naufragium. Haec cum animo meo revolvo, penè est, ut ipse meam damnem stultitiam, meque in publico malo delicias sectaturum, &, ne solus peream, uxorem tanquam alteram fato victimam oblaturum. Verùm sumere ex ipsa audacia animos oportet, & ferream non solùm frontem, sed & cataphractum pectus seculo ostendere; cui etiam haec est una salus misero nullam sperare salutem. Ego amori mo totum me trado, tuo hoc officio fatorum acerbitatem solaturus; meis autem studiis, obsequiis, officiis omnibus, voluntatem in te propensissimam testaturus. Vale. Eucharistica, ad aliquem, qui commendatos à nobis benigne tractaverat, ex Epist. 12. lib. 13. Cum multa sunt argumenta, quibus propensissimam tuam ergame voluntatem collegi; tum illud praecipuè est, quod Agapetum nostrum, quem tibi literis meis commendaveram, omni officiorum genere es prosecutus. Neque enim is solùm mirificè humanitatem tuam laudat; sed & alii commemorant, quibus & tu & ille usus est familiariter. Quantâ verò ipse voluptate perfusus fuerim, non satis literis exprimere possum; cum hominem illum ob virtutem & optimos mores tenerrime amem, atque ita amem, ut è necessariis meis vix aliquem ardentius amare possim. Nolo hîc beneficiis tuis, quae in ipso mihi praestita fiunt, novos è verborum & gratiarum pigmentis colores quaerere, ne quid auribus dare & blanditiis quibusdam assentari tibi vider: Id tantum rete rogo, ut affectu isto, quo ipsum amplecti coepisti, porrò amplecti velis; non quod dubitem, te hoc me non rogante facturum; sed quod ita rogare moris sit; & ego amico, quacunque re possim, gratificari velim, si non re ipsa, saltem verbis, officiis & omni genere humanitatis.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
