Latin
567
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 567
Unproofread scanNot analysed yet
Nulla res magis vel me, vel illum, tibi reddere poterit obnoxium, exiguae quidem facultatis, sed maximae optimaeque voluntatis homines, ad imperia, imò ad nutus tuos advolaturos. Responsoria ad gratiarum actoriam, ex Epist. 19. lib I0, sub personâ Patroni ad Studiosum. Adeò sunt exigua mea in te beneficia, ut magnificam illam gratiarum actionem non mereantur: tamen, quando ita voluisti, ut extaret haec voluntatis tuae erga me declaratio; vel ideo gratum mihi hoc tuum fuit officium, quod amoris tui non esset evidentius argumentum. Accessit novum huic affectui tuo argumentum, eâ, quam nomini meo inscripsisti, dissertatione, doctâ sanè &eleganti: quâ ut ingenii tui promptitudinem ostendisti, ita &aliis significare voluisti, quanti me faceres, &quo loco haberes. Quare meae potius partes sunt, ut gratias tibi largiore manu metiar, novisque officiis, cum vetera nomina jamdudum tibi expuncta, obnoxius tibi fiam. Id sanè operam dabo, ut nihil in me patiar desiderari eorum, quae ad te juvandum ornandumque pertinere videbuntur. Fallam interim otia mea tuae Dissertationis asfidua lectione, atque ita fallam, ut plus ab illa ingenio meo contemplationis relinquatur. Quandoquidem igitur tam benè tibi tempora in studiis posita apparet, omnes tuos nervos, spiritus, operam diligentiamque omnem in haec impendes: ut digna laborum tuorum proemia aliquando reportes, &Reipublicae administrandae promtiorem aliquando manum adhibere possis. Vale. Laudatoria ex Epist. 15. lib. II. Nihil me magis hoc tempore delectat, quam quod tuis nonnunquam literis animum pasco, quae nuper oportunae venerunt, &quid in literis nunc moliaris novi, significarunt. Quid ego hîc in te laudem? an officium? an propensam in me voluntatem? an divinum tuum ingenium, quod tot novas erudito orbi delicias extundit? an denique ipsos illos ingenii foetus, assiduo labore perpolitos, quos, ut Phidiae signum, statim ubi aspexerint, probant viri docti? Quare nihil jam amplius, quod scribam, est, nisi ut currenti stimulos novos addam, teque horter, ut orbem eruditum porro scriotis tuis doctissimis beare velis; quos ita avidè exspectant omnes, ut qui diuturnam explere fitim cupiunt. Vale &nos ama. RepriReprehensoria ex Epist. 17. lib. 16. Cic. ad Fam.