Latin
DE EXERCITATIONIBUS IN ORATIONE
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 575
Unproofread scanNot analysed yet
hos integrum: quae illic habentur, ad Dramaticam poësin tantùm pertinent, utpote quae cum Epica seu Heroica principem locum obtinet: Consistit enim in imitatione actionum. Reliqua Poëmatia breviora sua quaedam singularia praecepta habent, quae fundamentum tamen in illâ primâ habent. Quamvis enim Colossus Rhodius majori apparatu &accuratiore συμμετρίᾳ partium spectatur; tamen &minora sigilla suâ proportione gaudent; estque etiam in minuto carmine sua quaedam imitatio, tum morum, tum affectuum, aliarumque rerum, quae sunt cum actionibus hominis connexae. In Aristotelis Poëticam commentatores habemus bene multos, è quibus Heinsium nostro usui seponerem. Caeteri Commentatores non tam Poëtae, quam Rhetores in carmine scribendo, sunt, id est, nimiâ &anxiâ Aristotelicorum praeceptorum explicatione animos lectorum fatigant. Imitatio universae Poëseos quasi anima est. *Consideratur autem illa duplici ratione: primum, quatenus illa ad exemplum rerum &actionum instituenda est; secundò, quatenus ad exemplum alicujus Poëtae componi debet. Priori modo considerata versatur ἐν τῷ φύσικῳ &ἡ θικῷ actionum exprimendo; *posteriori modo ad generales illas imitationis, tam oratoriae 10 quam poëticae, leges dirigitur, quae in ipso poëtandi exercitio consistit. Primus imitandi modus proponit perfectissimam imitandi ideam in ipsa rerum natura formatam; alter praeceptoris &poëmatis vetusti exemplo agere *De hoc itaque posteriore modo tantum agemus: ille enim 11 nos jubet. praemitti debet, cujus beneficio primum illum &praecipuum imitandi modum obtineamus. *Non debet verò haec imitatio ita institui, ut versus 12 hinc illinc è Poëtis congestos, quasi per centonem quendam, consuamus. Illud enim non est imitari, sed furari; nisi quis ingenii causa datâ operâ tales centones è Poëtis conficiat, ut fecit Ausonius in centone suo Nuptiali, &Dan. Heinsius in aliquo centone in Baudium conscripto; quales &collegit singulari libro Henr. Meibomius. Si quis verò tales versus undique compingat, &sic se imitatorem praestet, à plagii crimine liberari non potest. Imitationem puerilem, quae in concinnatione phrasium &versuum primâ compositione consistit, nunc seponimus: nihil enim illa artis habet. Quae cum artificio instituitur, eosdem fontes agnoscit, quos Oratoria. *Primum hic exercitium est Metaphrasis, carminis ex uno genere in aliud traductio; sed cum libertate aliquâ evagandi. Tales Metaphrases aliquot Odarum Horatianarum in Elegias concinnavit ediditque Henricus Meibomius, ac nos infrà aliquot earum exempla dabimus. *Plenior illa imitatio non ali 14 ter instituitur quam Oratoria, per χωρισμὸν &per πρόσληψιν; quâ de re jam suprà diximus. Χωρισμὸς est, cum una periodus in plures secatur. Πρόσληψις sive Assumptio dicitur, cum assumuntur ad genus species, ad totum partes, ad actionem cause &circumstantiae, ad distinctum indistincta, ad definitum indefinita, &vice versâ. Si quis illa duo bene cum judicio usurpare norit in oratione, qua solutâ qua ligatâ, bonus imitator erit, &talis quidem, ut deprehendi vix possit. Harum imitationum omnia exempla congerenda sunt, inprimis ex antiquis: Nam antiqui eadem viâ processerunt.