# Polyhistor. Vol. 3 576

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE EXERCITATIONIBUS IN ORATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/576
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/576

* Virgilius in Eclogis Theocritum imitatus est, in Georgicis Hesiodum, in libris Aeneidos Homerum, imò ipsos illos Latinos, qui ante se scripserant, Ennium, Lucretium, Catullum: quos omnes tamen ita imitatus est, ut omnes superaret Imitationes ex Graecis singulari libro congessit Fulvius Ursinus, & eleganti commentario Germanus Valens Guellius, qui Antverpiae in fol prodiit, ubi diligenter notat loca è Graecis transsumpta.* Ut Virgilius antiquiores, ita Virgilium recentiores imitati sunt. Caeteri enim omnes, Horatius, Statius, Claudianus, Virgilium imitantur, ita tamen, ut, quod Virgilius fecerat. non superent Autorem suum, sed longe ab ipso superentur. Quod Alexander Rossaeus in Virgilio suo Triumphante aliquatenus ab oculos posuit. Illustre Virgilianae imitationis exemplum est in loco illo libro IV. Aeneidos à versu 305. ubi interjectis aliquot dialogismis locum apud Catullum de Ariadnâ à Theseo desertâ, qui invenitur in Epithalamio Pelei & Thetidos, omnem transtulit, ita ut Enthymemata, sententias & figuras, ordinem quoque verba & periodos mutaret. Querela Didonis ab Aenea desertae planè conveniebat cum hoc argumento; & eleganter eam imitationem delinea18 vit Bartholomaeus Riccius lib. II. de Imitat. p. 42. seqq.* Ariadna apud Catull. statim ab effectu iracundiae incipit, v. 132. Siccine me patriis abductam, perfide, ab oris, Perfide, deserto liquisti in littore, Theseu! Respondet versus Virgilianus 305. 306. Ariadne huic indignationi insistit. v. 135. ad 140. Virgilius paucioribus versibus idem objicit Aeneae v. 307. 308. Addit autem Dido argumentum à periculo. Virgilius v. 5. 10. addit argumentum à loco incerto, quo perventurus sit v. 311. 312. 313. Quae argumenta à Catullo omissa sunt, quoniam non conveniebant. Dido apud Virgil. rursus se ad preces & lachrymas convertit, & cum Ariadna pactos Hymenaeos objicit, Dido per eos ipsos Aeneam rogat, ac horum voluptate eum artificiosè tentat. Meritum quoque objicit, quae pleraque ap. Catullum; quanquam non illo ordine, v. 314. 315. Sequitur apud Catull. Locus communis de perfidia virorum, v. 141. ad 146. quem locum communem brevi sententia complexus est Virgilius loco alio, v. 173. Nusquam tuta fides &c. Post perfidiam objectam ingratum suum accusat, & nominatim praestita afficia exprobrat Catull. v. 147. ad 157. Id quoque Virgilius expressit, v. 373. ad 375. Ariadna fratris mortem quam amatoris se maluisse dicit, ac pro tanta in eum fide relictam se esse feris avibusque dilacerandam queritur; Dido Nomadum Regum Libycae ac Tyriae gentis in se odium, deinde pudicitiae judico niuͤprr m & talis quidem, uispla congeradiu esserunt. Vugis siodum, iulbis serant, EEDD.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
