Latin
DE EXERCITATIONIBUS IN ORATIONE
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 578-2
Unproofread scanNot analysed yet
Agricola incurvo terram molitus aratro.
Horatius dilatatione hîc usus est per enumerationem. Sequitur apud Horat.
Vel tum decorum mitibus pomis caput
Autumnus arvis extulit,
Ut gaudet insitiva decerpens pyra
Certantem &uvam purpurae.
Virgilius sic:
Et varios ponit foetus autumnus, &alte
Mitis in apricis coquitur vindemia saxis.
Quod Virgilius contraxerat, Horatius ad species deduxit. Pergit Horatius:
Qua muneretur te, Priape, &te pater
Sylvane, tutor finium.
quod prius ita Virgilius dixerat:
Fort unatus &ille, Deos qui novit agrestes,
Panaque, Sylvanumque senem, Nymphasque sorores.
Virgilius porrò:
Speluncae, vivique lacus, ant frigida Tempe,
Mugitusque boum, mollesque sub arbore somni.
eleganter Horatius illustravit dilatatione sententiarum &mem
Illa verba
brorum:
Libet jacêre, modo sub antiquâ ilice, usque
Somnos quod invitet leres.
Virgil. Venit hiems, teritur Sicyonia bacca trapetis.
Vid. Horat. illo loco: Aut cum tonantis annus hibernus Jovis.
&quae sequuntur, usque ad illa verba: Jucunda captant proemia. Confer illa cum loco Virgilii, ubi describit opera hiberna rusticorum: Sed