# Polyhistor. Vol. 3 578

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE EXERCITATIONIBUS IN ORATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/578
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/578

Ap. Catull. Ariadne optat nunquam advenisse Thesea, v. 167. ad 172. Dido id ipsum imitatur v. 657. 658. Catullus Ariadnam desperabundam inducit v. 171. ad 183. Didonem etiam Virgilius v. 534. ad 547. Catullus tandem Ariadnam ad diras & execrationes perducit, v. 184. ad 197. Hunc locum Virgilius copiosissimè ac splendidissimè imitatus est, Apostrophen faciens ad Solem & Hecaten Patet ex illis, quae adduximus, qualis Virgilio in imitando fuerit ratio. 19 Adeò presso enim pede secutus est Catullum, ut harum literarum imperitum esse oporteat, qui haec non sentiat. Mutavit interim ordinem, quem Catulsus observavit, & didlogisinis cum Anna sorore interjectis fusiùs traxit orationem Didonis. In historia quoque recensenda longior est Virgilius; sed ita ille expressit Catullum, ut, qui Catulliana post haec Virgiliana leget, jam non inveniat, quod ipsi magnopere placeat. Ille enim adjectione figura rum vivacium, argumentorum patheticorum, dictione quoque ipsa, quae horridior paulum est apud Catullum, adeo omnes numeros absolvit, ut vix ab humano ingenio aliquid addi posse videatur. Aliud illustre imitationis exemplum, quo Horatius Virgilium expressit, 20 notavit Bernatdinus Parthenius in eleganti libro Italica lingua scripto Del.la Imitatione Poëtica lib. 1. p. 18. seqq. ubi monstrat, quomodo Horatius jam dilatârit, Jam contraxerit Virgilii locum Georg. II. libro extremo in Epod. 2. de laudibus vitae rusticae. Quod exemplum idem Autor repetiit in elegantissimo Comne tario suo super Horatium, illo loco, quo nemo accuratiùs ostendit artificium Poëticum. Initium plane idem est. Virgilius sic: O fortunatos nimium, sua si bona norint, Agricolas! Horatius: Beatus ille, qui procul negotiis &c. virgilius significaturus, solutum esse omni cupiditate, omni ambitione, omni metu & periculo, agricolas, sic scripsit: - - - quibus ipsa procul discordibus armis Fundit humo facilem victum justissima tellus. & inferiùs: Illum non populi fasces, non purpura Regum Flexit, & infidos agitans discordia fraires, &c. His addantur illa: nec Dddd nec ferrea jurae, Insanumque forum aut populi tabularia vidit. Sollicitent alii remis freta coeca, ruantque In ferrum, penetrent aulas & limina Regum. breviùs ita extulit Horatius: Hos versus Non excitatur classico miles truci, Nec horret iratum mare Forumque vitat, & superba cirium Potentiorum limina. Sequitur apud Horatium: Ergo aut adulta vitium propagine, usque: Aut tondet infirmas oves. Locus hic amplior est, quam Virgilii, eoque felicior. Virgilius unicum tantùm artificium rustici meminit, cum dicitur illi:

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
