# Polyhistor. Vol. 3 579-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE EXERCITATIONIBUS IN ORATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/579-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/579-2

Si quis jam conferat paraphrases illas soluti sermonis hujus loci apud Frischlinum, cujus extant in Virgilium paraphrases; & Lubinum, cujus extant in Horat. paraphrases, videbit varietatem dilatationum. * Nos hîc aliud exemplum 21 paraphraseos poëticae ejusdem Odae Horatianae dabimus, quae insignis admodum est, ex Jac. Wallii, Poëtae nitidissimi, Poëmatibus, ex qua patebit mira illa foecunditas locorum ex adjunctis, genere & specie, ex toto & partibus, quibus prae caeteris utuntur Poëtae; ut multis exemplis demonstravit Bern. Parthenius in libro suo de imitatione Poëtica. Primus versus apud Horat. est: Beatus ille, qui procul negotiis Ut prisca gens mortalium. Vide, quàm eleganter primum illum versum Wallius ampliavit ex loco generis & speciei, adjectis poëtismis. Secundum autem versum in parenthesi positum, rejicit ad alium locum. Sic verò ille: Felix sorte suâ, quem non ignava sequentem Otia rus patrium dulci complectitur umbra, Ez commatibus facit 2 periodos, additione praedicatorum, Longè illi curae insomnes comitumque laborum Invisae facies, quae multa & magna moventem Huc celerem atque illuc rapiat, perque ardua versent. Paterna rura bobus exercet suis. Horatius. Dilatat haec verba Wallius per ἐξεργασίαν & descriptionem ex adjunctis, & per verborum, & additionem novorum praedicatorum. divisionem Ipse sibi semper vacat, aggrediturque quod instat; Arvaque, quàa quondam proavi non magna tenebant, Exercet, pations oporum, armentoque quotannis Dadd Sorui Sortitus subolem, fortissima corpora, tauras Inde legit, quos dehinc domitos assuescere cagat Servitio, & terram impresso proscindere aratro, Solutus omni foenore. Dilatat haec verba Wallius per partitionem illarum rerum, quae ad fomus spectant, & per comparationem cum foenore rustico. Non pretio nummos redimit pretiove redemptos Occupat & foenus tabulis subducit avaris; Fonus amat, quod sponte sua justissima tellus Et gravida pocudes & messis reddit & arbor. Nunc adjicit dilatationem secundi versus per exergasiam & descriptionem ex adjunctis, & dilatationem periodicam. Sic olim, ut perhibent, cum fraudum ignara vigeret Simplicitas, neque fastus adhuc aurique cupido Improba criminibus nomen posuisset honestum, Innocuae vixere animae, parvoque beata. Nec excitatur classico miles truci. figurâ comparaHaec Wallius dilarat per augmentum Sententiarum, additâ tionis, dilatatione periodicâ & descriptione ex adjunctis: Quid refert, alius thalamo sublimis eburno, Isse thoro, cui sponda salix aut sissile robur, Componat caput? heic mulcet reficitque jacentem Alta quies lecto non abrumpenda saligno. Quippe ubi nec primae nec serae tempora noctis Distingvunt litui, rumpuntque silentia cantu. Nec horret iratum mare. Wallius haec iterum periodicè dilatat, subjectum & praedicatum novis adjunctis illustrando, additis ex loco causarum sideribus, tempestatem cientibus. Non si discordes miscent freta fervida venti, Aequoreos horret fremitus, humilisque pavensque Numina conclamat, ne quid nimbosus Orion, Ne quid atrox peccet Boreas, laceraeque carinae Addat opui pelago. ogumque vitat Vνν haec Prouxem verba dilatat Wallius per enumerationem rerum fotentium: Vitat fora, vitat & aestus big. Undantis populi: nec quid tabularia, nec quid Jura ferant, mominit. Non illum aurora morantem.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
