# Polyhistor. Vol. 3 58-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE MANUSCRIPTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/58-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/58-2

Stulti plane sunt & pueriliter judicant, qui coeterarum linguarum non eadem fuisse rata existimant. * Subsistit illa res hactenus in solâ ἐμπειρία neque ad artis regulas vocata: * nam paucula illa, quae Robortellus & Scioppius de arte critica scripsere, tumultuaria sunt, & hujus rei fundum omnem non emetiuntur. De characterismis illis temporum in codicibus deprehendendis non satis accuratae praeceptiones habentur; cum certum tamen sit, ita de illarum aetate judicia institui posse, ut ex quibusdam signis de hominum & brutorum aetate judicare possumus. Qui a Monachis & Graeculis fugitivis ab excidio Constantinopolitano lucelli gratiâ descripti, illam fidem non merentur, quam antiqui. Plura nos fortassis docuisset omnium literarum vir, Hieronymus Welschius, si edidisset Artem suam Criticam, Scioppianâ, ut titulus habet, breviorem auctiorem & accuratiorem, quae per omne scriptorum genus & linguas omnes se diffundat, & Honores Calligraphiae, sive commentariolum de varietate chartarum, scripturarum & typorum, in quo multa rariora & vulgo incognita recensere & revelare voluit. * Scripserat & Henricus Stephani quaedam de Criticis, in quibus tamen frustra illa, quae ad artem ipsam spectant, quaesiveris; nisi fortassis hoc suppleturus fuisset Casaubonus, qui Epistola XXI. ad Bongarsium haec scribit: Nos de Criticis veteribus ea parata habemus, ex antiquis Hebraeis, Graecis & Latinis, quae non promit in suo de Criticis libello Stephanus. Sed illa lucem non viderunt, cum aliis negotiis occupatum in Epist. 266. ad Elmenhorstium, se de poliendo Commentario, quem de Criticâ scripserat, ne cogitare quidem posse fateatur. Saepius ego miratus sum, adeo neminem ex omni Criticorum familiâ oExtat de hoc argumento Salmasii epistola ad peri huic manus admovisse. Sarravium, inter Sarravianas illas Arausioni An. 1654. editas, p. 235. quae aliquid plenius meliusque tradere videtur, quanquam ab illo aliis negotiis occupato (n) Quam inter Desiderata Literaria hic retulit Morhosius, de Scripturae in Codicibus Seculorum diversorum MStis diversitate Doctrinam, magna ex parte, quod Linguam imprimis Latinam attinet, satis accurate est persecutus, & Tabulis LX, varia Scripturarum Veterum Specimina, aeri insculpta, exhibentibus, illustravit, Joh. Mabillonius, Theologus Ord. Benedictini Gallus πολυμαθίστατος, in Libris VI. de Re Diplomatica, butetiae A. 1681. in fol. editis. cupato scripta est. Rogarat illum Sarravius, ut notas antiquitatis Codicum MStorum aliquas sibi panderet. * Video scribit ad illum, antiquissimos.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
