# Polyhistor. Vol. 3 58-3

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/58-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/58-3

Vix oculis meis credere potui, cum in tuâ, quam mihi inscripseras, dissertatione aliqua offenderem, quae non & tuo promptuario, sed aliunde, desumpta videbantur. Laudo quidem officium, atque eo me nomine tibi obstrictum esse prositeor; Verùm, ut dicam, quod res est, non placuerunt mihi plumae illae, quibus te corniculam Aesopicam ostendisti: ideoque non panam tibi succenseo, qui in partem hujus praedae me quoque vocare voluisti, cum nominis mei titulum non tuo, sed alieno, fundo praefigis. Et nosti vero, liberales non esse, qui de alieno largiuntur: quid verò putas ad haec dicturos, ubi viderint, homines doctiores, & in literis benè exercitatos, qui hc nasum thinocerotis habent, & vel è longinquo Caci raptoris vestigia odorantur? Quare te etiam atque etiam hortor, ut, si qua tibi supersunt hujus scripti exemplaria, in publicum evolare non sinas, ne dedecus tuum, quocunque illae tandem chartae pervenerint, circumferant. Non succensebis amico bene monenti, ut qui tuum honorem ad se quoque pertinere putat, eoque labefactato, ut sua quâdam injuria afficitur. Tu interim & studis tua omniaque negotia ita tractes velim, ne quid valetudo tua detrimemi capiat. Vale. Expostulatoria ex Epist. 5. lib. 5. Cic. ad P. Etsi nihil ad te literarum dare constitueram, à quo bene longo tempore nihil ad me perscriptum fuit, precibus tamen Agapeti nostri permotus fui, ut literas has ad te mitterem, ejusque negotium tibi commendarem: si fortassis, cum non meâ, sed aliorum causâ, scribo, aliquas à te literas exsculpere possim, quarum adeô parcus es; nescio utrum scribendi taedio, an mei odio. Illud certè vix crediderim, cum quotidianum te in literis ad alios scribendis esse sciam in dandis recipiendisque salutationibus solennem; etiam, cum nihil opus est, pollicentem, imò obtrudentem officia. Hoc itaque potiùs videtur, simultaribus te nescio quibus inductum. abalienasse à me animum. Accepi enim, nescio quibus rumusculis occultis, te famam meam lacessere conviciis, & quibus potes artibus, luminibus meis obstruere. Quod, ut improbum non solum est & hominis parum officiosi, ita ἀχαριστίας quoque notam tibi inurit. Quid? an iam adeo priorum temporum oblitus es? cum à meo copsilio. ore praeceptis, penderes totus, eaque haberes ad studia adjumenta, absque quibus si fuisset, nunc non haberes rela quae in me jaceres, meo mihi exitio excitatus. Quodsi hacum renum memoriam deposuisti, saltem id animo reputa, ut haec omnia non essent, qua fronte ausus sis lacessere senem juvenis, praeceptorem discipulus, civenxcvis. Quam insignis impudentiae noquatam si non agnoscis, frons tibi omnis periit, & cum fronte bona mens, rum mutua esse solet conspiratio. Has ut devorarem & concoquerem injurias, à me impetrare non potui, neque certè silere ad illas debui ne mussitando cresceret injuria. Reliquum ergo est, ut rescindam potius, quam dissuam amicitiam, semper, ut video, insidias mihi structuram.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
